LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Binas Reverendissimae Vestrae litteras, alteram 17 Maji, alteram 5. Juni exaratas accepi. Prima praeter Breve Poncificium, quo Ulerajectnum Conciliabulum damnatur, nihil attulit, quod aut in Urbe, aut in aliis locis generetur, Germanicam si excipio epistolam, quae significabat nectar Hungaricum Tergesto Anconam discessisse, quod deinde Romam re ipsa jam pervenisse altera plena laudibus nunciabat cum additamento: Fratrem Codroipo appulisse, et voti sui compotem, et ejus, quod cum ipso feceram, beneficii multum memorem. Uti anxio fratri gratulor rem bene, feliciterque cessisse, ita gaudeo redditum esse vasculum, quod tamdiu Tergesti adhaesit, mihique id solicitudinis dedit, ut alteras Passuales Litteras sinistra agentis cujus piam informatione deceptus ad mercatorem Tergestinum expedire necesse habuerim indigitantes, vasculum illud ad amicum meum Bernardum pertinere, quod ipsum primitus feceram. Nectar ut proficiat, ex corde precor; ceterum ex postremis litteris observo, vasculum, ut primum allatum erat, illico fuisse apertum, quod fieri haud oportebat; debebat enim duos saltem menses manere clausum, ut hoc intra tempus subsidat, postea bibi poterat cum sapore, et sive Horatii ode sive Virgilii carmina, seu denique pro Archia Poeta verba Romani oratoris mutuari, ac ut Anacreon Graecus Poeca habet: calices inter jocari, cumque Tibullo Patroni absentis inter pericula memorem esse Sed bene Messalam sua quisque ad pocula dicat, Nomen et absentis singula verba sonent. Primas noster his diebus multum, variumque agonem subiit: continuus de loco in locum motus, crebra phantasmata, et accidentia alia ut mortis propediem secuturae prodromi, 18 currentis suprema Eidem erat dies, hac enim post septem horarum agonem continuum intra primam meridianam animam Creatori suis reddidit. Abbas quidam Lotharingus aquae potionem ipsi porrigere solebat, ubi a Medicis depositus est, eo cum successu, ut tumorem, ex quo jam antea mori debuerat, Eidem omnem abstulerit. Ipse grandes vidi guttas, quae ex pede ipsius ope hujus aquae velut sudor dimanabant. Sperabatur Praesul ex integro restituendus, sed Domino cum aliter visum fuerit, id nobis reliquum fecit, ut postquam a nobis abiit, defuncto bene precemur: Varia morbi genera habere dicebatur Archi¬ Praesul; ex quo re ipsa mortuus sit, divinabunt anatomi: ex fecto jam cadavere perscribam, ubi resciero. Nunc satis sit referre, Eidem nec formam, nec speciem esse, nec praeter ossa et pellem in Domino alias pinguiculo aliud videre: sic sit consummatio omnis. Amitis J. Posony 21a Junii 1765. D. Canonico Giordani. Roman |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820