LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [597]

597 
Klimo
György
1710-1777
Batthyány
Ignác
Pozsony
Bratislava
1762-10-26
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 81. 103-104.
translate in English this 18th century latin letter: Famam, quae Posonyii percrebuerat de male acceptis per Alumnos Missionariis ex epistola Ejusdem lubens audii, cum qua etiam Librum percepi, quem ceu conatus sui in Polemica Theologia Specimen mihi submisit. Habeo pro eo gratiam, precorque ut primae hae curae reliquis studiis felici subinde sint incremento. De hoc non ambigo, modo praeclaram indolem pari industria et assidua sui applicatione promovere satagat, non quidem in Libris multis, sed in iis solum, qui hac vice in Scholis pertractari solent. Etsi enim plurium anno non sibi constarerum, et plurium Librorum letione Sacratiori Minervae impendere necesse sit, si inde quis ditior in alios redire vult, dum doctior: labore enim et doctis vigiliis ad eruditionis nomen, et scientiarum varietatem pertingitur: abunde tamen suffecerit primis his annis a Magistrorum nutu et ore pendere, eaque jacere fundamenta, quorum adminiculo, et aliorum directione deinceps ad utilitatem Reipublica Studia nostra assurgant, posteaquam principia, et arma, quae certe diffusa sunt, quantum ab institutione licuit, combibimus, hisque praehabitio et degustata literarum dulcedine justo proficiendi zelo accendimur; Quod si ad Magistrorum suorum placita alios quoque Authores consulere lubeat suppetatque tempus a caeteris occupationibus vacuum, id sane cum fructu impendet, si tales sibi familiares reddat, qui praeterquam quod sanam doctrinam instillent, viam uti Melchior Canus ostendant, unde Theologo certa et necessaria argumenta petenda sint. etiam fructum spiritualem legentibus subministrant; hunc haurire potest abunde ex Theologia Haberti, et ex Theologia Juenini, maxime in materia Sacramentorum: quam quidem et alii praeclare pertractarunt; quos inter suo merito recensendus est Auctor Rei Sacramentariae Drovet; non ut alicui videbatur Hiacynthus Serry. Horum certe lectiones singulae, totidem sunt ad sinceram pietatem, et tam ad proprium, quam alienum fructum, quem utrumque Theologus spectare debet cohortationes; non vero, ut plerumque sit, arida, et ab omni succo devotionis vacua. Sicut autem Theologiam Haberti, et Juenini commendo, ita hortor, ut in utroque Opere materiam de Gratia intactam relinquere velit; durus enim illic est sermo, neque omnis eum portare potest. Plures non addo; veniet enim tempus, et cum hoc discretio Spiritus. Superest nunc, ut sibi literarum amorem ingeneret, Seque ad amoena haec excitet, et eo promoventes pari studio sequatur. Dabit Deuscaetera, a quo Eidem omnia bona precor, et persevero. Posonii 26 8bris 1762.D. Com. Ignatio Batthyan Theologia Studioso Tyrnav.
Latin
2023-09-06 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820