LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Vigesima Martii Mediolano exaratae mihi tandem 6. Aprilis redditae sunt Quinque-Ecclesiis, quas occasione Paschalium festorum incolumis iterum revisi, et nisi quid avocet, usque finem Maji etiam inhabitabo. Sane experior me vatem suisse iis in literis, quas 6 Februarii Eidem inscripsi adstruens vereri me ne non alibi, atque Romae Paschalia gaudia transigere debeat. Quid esse possit, quod Reverendissimam Vostram tam diu detineat, ignoro; suspicor tamen id ab Excellenti Sui Comitis, cujus memoria mihi certe semper jucunda est, favoribus, suavissimisque officiis evenire, itaque fieri, ut languescat, ac quasi refrigescat voluntas Romam deinceps redeundi, quae quidem ut mihi aliquando uberius innotescat, abs benevolentia Ejusdem praestolor. Pro submisso exemplo, quod Rex Catholicus edidit, habeo Eidem gratiam, cupioque mihi quoque in quopiam serviendi occasiones dari. Verum sicut eas libenter amplector, quibus gratam pariter voluntatem testari possim; ita doleo, si quando eae mihi praescindantur, quemadmodum praescinduntur in Vitibus Tokajensibus, quarum in missione etsi promptum, paratumque animum, re ipsa tamen expeditum habere nequeo, quod ab iis procurandis et procul absim; et praeterea verear, ne, quod emetiri debent, longissimi itineris spatio in vitium abeant; sicque laber omnis in irritum casurus sit, prouti his in locis, Regioni Italicae maxime conformibus, longa experientia didicimus. Quemadmodum autem istud praestare non meae est facultatis; ita, ut in altero, Libro quippe Juris Patronatus Regni Hungariae, nuperrime edito, voti sui damnetur, dabo operam: peto solum, ut si qua forte mora injecta fuerit, eam aequi, bonique consulere velit; neque enim vel tenue isthoc amicitiae officium Eidem ex me adeo promptum esse potest, ut opera communis Amici nostri hac vice illud explere valeam; cujus certe si res, tempusque tulerit, occensionem non praetermittam. Res Societatis praetereo, itpote quarum ego quoque generalem solum notitiam habeo: caetera autem perscribenda esse non duxi: Scio enim, quod ab aliis sive Romam, sive Mediolanum perferantur. Claudo Epistolam cum Voto Paschali, meque veteri amicitia commendans persevero. Quinque-Ecclesiis 7 Aprilis 1762. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820