LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Vera de me D. Agenti Bernath scribere, illi tamen minime fidem factura dignata est Vostra Reverendissima, quid quid sit de iis, ego confiteri cogor exuberantem illam suam, qua in me fertur, benevolentiam, ut mox ac rescivit meam de recipiendis meis in quodpiam Collegium petitionem, illico me et cooperationis suae oblatione et aliis rursum litteris adjecta hortatione ad eorum Juvenum examen submittendum animare, excitareque sollicite non destitit. Etsi autem intelligam in Collegio S. Apollinaris haud multa, pro suscipiendis Ungaris vacare loca, fretus et Eminentissimi Cardinali Albani, cui hoc nomine litteram scribere praesumo, benignitate et Reverendissimae Dnationis Vestrae quae amplissimi illius Card. totum animum possidet, oblata cooperatione duo examina, Stephani utpote Szalágy ex Oppido Mohács olim quidem a luctuosa illa caesi Hungariae Regis, totque illustrium Praelatorum aec Procerum nece percelebri, anno autem 1752 a piscatione praesentia Dominae Vestrae ejusdem opipara captorum piscium pipere Turcico, vulgo paprika conditorum tractatione, et ni redemptione aeris baptisma praevenisset, etiam aquae ablutione illustri reddito oriundi: et Ignatii Paffan Quinque-Ecclesiensis, alias etiam Nobilis Juvenis subscriptionibus P. Decani, et Prosessoris erundem munita submitto, Reverendissimam Vostram porro etiam orans, quatenus ea suo loco exhibere atque quod suapte cupit, susceptioni eorum tum apud Eminentissimos Cardinalis tum vero apud Reverendissimam Collegii Rectorem suffragari non gravetur. Quod si obtinere licuerit, Juvenes non minus ipsi, quam ipsus ego novis Reverendissimae Vestrae obligationibus astringemur, ac Hungaricam illam animam Italo corpori illapsam identidem celebrabimus, recolemusque aeternam diei illius, quo Juvenes Dioecesis Quinque Ecclesiensis quod antea nunquam factum est, in Collegium Germanica Hungaricum recepti fuere. Tokainum Tergestum pervenisse et mihi jam dudum innotuit, neque dubito hactenus ad Reverendissimam Vestram perlatum, quod utinam quemadmodum illibatum et summae perfectionis hinc missum est, ita in Urbem veniat, et Hungaricam illam animam Italo vestitam corpore ab aestu regioni congenito tueatur, sed et insolentius quandoque frigus vice chlamydis repellat. Negotium dispensationis pro parte Canonici Dubniczay, si occasio ferat, pariter commendo, licet id nullam difficultatem passurum, quantum quidem ego assequor, praevideam, Quibus me veteri amiclitia commendans constante cum observantia emorior. Quinque-Eccesiis 1 Junii 1759. D. Paulo Giordani Romam |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820