LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
https://hu.wikipedia.org/wiki/Schmitth_Miklós |
Veterem in me Reverentiae Vestrae animum anno quidem Superiore ex Tractatu Theologico ab se edito, nunc autem altero ingenii sui partu secundis jam curis in publicum dato, Archi-Episcpus quippe Strigoniensibus ad me missis luculenter perspicio, unaque gratulor: Ipsam tot lucubrationib quae Theologicas disciplinas manent, haec quoque studia magna cum eruditionis laude jungere posse sane hodierna Theologiae, vel potius dixerlim antiqua in hodiernum usum revocata methodus tantam in evolvendis P. Scripturarum, Patrum item, et Conciliorum Sententiis deposcie assiduitatem, ut tolum homini licet omnibus naturae donis instructo ad alias facultates eripere otium videatur, jureque merito felicissimus dici mereatur, qui respondere utrisque valeat. Luare dum et vires corpori suppelunt, et vigor mentis promptus est adeo, quidni et ampliora porro audeamus documentum daturi, nos quoque plura posse, modo velimus. Et vero ingenue fateor, me librum eorum, qui hodie seu in Philosophia, seu Theologia prodeunt, lectione adeo delectari, ut si negotia admittirent, vix aliud agere succurrat. P. Prileszky quem ego non aliunde, quam ex actis Sanctorum Hungariae olim editis, novissime autem ex libello, quem de Patribus Apostolicis publici juris fecerat, novi, magnum studiis Theologicis subsidium allaturus erat, si opus continuasset omni profecto laude dignissimum. Nam quis apud nos voluminosa illa opera comparare queat? quis si etiam habeat, unquam evolvat? dum hujusmodi subsidio adjutus aeris non minus ac temporis compendium facit. Sed haec in veteri confidentia dum in reliquo Alumnos meos Reverendissimar Vestrae discipulos solitae Suae benevolentiae commendo, constante cum aestimatione persevero. Nadasd 25 8bris 1759. R. P. Nicolao Schmidt S. J. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820