LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [593]

593 
Klimo
György
1710-1777
Giordani
Paolo Bernardo
Róma
Pécs
1776-01-22
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 004/97-98

Redditae sunt mihi Epistolae Reverendissimae Vestrae omnino Sex, in quibus et scribendi et negotia mea procurandi Singularem Ejusdem diligentiam plane perspexi, pro eaque debitas nune Eidem grates persolvo. Accepi etiam Rescriptum Summi Pontificis ratione Civitatis Quinque- Ecclesiensis facto meo neutiquam alienandae aut permunandae, cui, pro eo ac debui et Sanctae atque Apostolicae Sedis Decreta Semper veneratus sum, morem gessi, atque illico comiti Aulae cancellario scripsi, me imposterum ad elibertationem Civitatis concurrere nullo modo posse Verum carissime Amice magna interea rerum mearum facta est conversio: die por xbr. Deus ostium meum valido Hemiplexice ictu, quo articulate loquendi facultas multum imminuta mihi est, tamquam ad reddendam diuturnae villicationis rationem, me evocaturus pulsavit, et cum essem morti, quam vitae, propinquior, ac domui adeo meae disposuissem misericordia ejus et longanimatas Febri primum, quae Stagnationem Sanguinis discuteret, immissa, deinde hac quoque, ne corpus debile quatiendo dissolveret, sublata e praesenti vitae discrimine eripere me dignata est quidem, tamen tantum in membris meis languorem reliquit, ut Functiones Pontificales Saltem difficiliores perficere deinceps me posse non sperem. Ideireo Episcopum suffraganeum a Summo Pontifice expetere mihi necessitor, et hic subvolanti acclusam ad Eminentissimum D. Cardinalem Alexandrum Albani Supplicationem Reverendissimae Vestrae ad effectum optatum consequendum pro Studio in me suo promovendam vehementer commendo. Persona, quam ad id muneris delegi, Reverendissimae Vestrae etiam de visu nota est, et cum singulari in me fide, caritateque omnium, quibus Episcopatum gero, annorum experientia mihi probatissima sit, maxime idonea videtur, quae me infirmum et jam labascentem auxiliari humero sustenet Illud item novorum ad instar Reverendissimae Vestrae significo, me novum nunc secretarium assumpsisse, Josephum Koller hominem Eidem Romae cognitum Suique observantissimum, quem non pridem cathed. Ecclesiae meae Capitularem meumque a Latere Canonicum creavi; Is, uti spero, diligentior erit Praedecessore suo in rescribendis litteris, et Reverendissimae Vestrae omnem causam querimoniae adimere sedulo studebit. In reliquo constanti cum aestimatione persevero.

Quinque-Ecclesiis 22 Jan. 1776.

Giordani Romam

2023-09-06 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820