LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [592]

592 
Kerticza
Máté Ferenc
Szemenich
Ferenc
kanonok 
Pécs
Pécs
1762-09-04
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1.a.1. 1762. 147.

Domino Stadler tradidi quinque pania librorum ex disputationibus, et duo parva involucra, quae omnia simul cum hisce meis perceptoram spero Vostram Reverendissimam. Porro libri primum sunt pro Sua Excellentia, cui cum humillimo manuum osculo eodem offerre dignabitur, et si cui proterea endem Sua Excellentia dari vellet; tum pro Vostra Reverendissima, P. Hermanno, et D. Andrasich, qui an existat, ab anno et forte ulterius, per ipsum ignoro. involocrum majus ad Suam Excellentiam pertinet, continens libellos Italicos (repeto hic meam instantiam pro duobus in 4te ad me pertinentibus cum titulo Novelle ecc.) Alterum vero involverum cum inscriptione, cui et epistola inclusa est, si Viennam essent profecturi, rogo, ut ad manus illius Patris Magistri Augustiniani non gravetur promovere, aut si secus, hinc ad eandem mittere, nisi quid Sua Exellentia fate in contrarium haberet; continet enim duos ex disputatione libros, quos ad ipsum mittendos sumpsi, Reliquum est nihil, quam ut affectui solito comendatus dicar

[...]

Quinque, Ecclesiis, 4 Septembris 1762

 

M. Kerticza

Latin
2023-09-06 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820