LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
kanonok |
Hodie primam habuit disputationem Nagy, eras alteram habebit Kiss, quod et testimonio ent maxime authentico de perceptis omnibus, et causa cum responsum ad hanc usque horam dare distulerim tubus Reverendissima Vostra consecutionis literis. Pro adhibita industria et labore gratias refero, eas referre cupiens, et vires, quae sibi omnino exposuit opus omni ex parte perfectum, quale est thesium absqe ulla erroris nota impressio, eorundemque transmissio peropportuna. Utinam reservasset ibidem sibi totidem exemplaria, quod pro P. Hermanno, quem humanissime revereor, aliisque etiam, quibus mittendi hinc erunt libri, suffecissent, sollicitudine nunc essem vacutes in occasionem inquirendi; fatagam tamen, et si abivero quod ante 14. accidere non potent, neque an futurum sit, adhuc suo, alteri Provinciam demandabo. De libris vero ibidem retentis duas habeo quaestiones. Unam dut Orosius, quem hic invenio, an ergo replicatus? Alteram de Italicis cum titulo Novelle Interessanti, quorum exemplarium, quoniam duplicata esse debuerant, pars una Sua Excellentia colletionem complet, altera meam. itaque 2nd et 3tia tomum ego quoque cum desiderio experto reliquos qui hac advenerunt Domino Stadler proxime consignabo, ubi compactor eos absolventa Sua Excellentia transmittendos. accederet praeterea quaerendus hic mihi parvus unus Italicus, Instructio nempe Svessionensis Episcopi, sed pareo, quia iterum eum Venetiis constitui, unde rursum cum passualibus jam transmissis Tergestum ad amicum Patris Hermani non ita post adveniant unum involverum, vel cista, quam commendo; potioni autem ex parte Breviaria continet pro Choro in Cathedrali Rationes expensarum nullas accepi, atque inde conjicio, illas neque refundendas, pro mea tamen informatione, quid sit, suine cupio. Sua Excellentia Sacras manus exosculor, cui et proxime de peractis relationem faciam. His me in expertos favores, sinceramque diletionem plenissima aestimatione iterum commendam persisto 2 septembris 1762 Matthias Franc. kerticza |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820