LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [589]

589 
Klimo
György
1710-1777
Mamachi
Tommaso Maria
Pozsony
Bratislava
Róma
1767-11-23
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 82. 208-209

Eum Te in omni genere scientiarum insigniter versatum scepenumero a Viris docuissimis celebrari, praedicarique audiverim, Teque propterea, etsi nunquam viderim, tamen magnopere dilexerim, et coluerim, tum posteaquam lucubrationes Tuae, quae expresso mandato meo mihi ex Urbe transmissae sunt, in manus meas pervenerunt, nominis Tui famam longe lateque propagatam non modo veracem, sed multo etiam, atque fama ipsa vulgarit, majorem eruditionis Tuae comperi praestantiam. Nam vel ipse, quem de originibus, et antiquitatibus Xtianis inferibis, librorum Tuorum titulus sat luculente indicat, opus Te aliquod moliri, in quo nemo, quam equidem sciam, hactenus perfecte, cumulateque versatus fuerit; Quod si quis dein ad praefationem, quam libris illis praemittis, transitum faciat, atque ad eum, ubi totius suscepti operis id eam exhibes, locum animum diligenter advertat, ingentem sane matoriarum, quas tractandas polliceris, multitudinem, carumquem delectum, incredibilem tot rerum diversarum complexum, aptam concinnamque dispositionem, naturalem conjunctionem, perpetuumque, nec interruptum alterius ex altera effluxum, non poterit non allonitus admirari, tantaque rerum copia, varietate, atque harmonia delectari. Et meo quidem judicio nihil hac, quam proponis methodo in hoc argumenti genere perfectius, nihil absolutius.

Quae omnia cum in praefatione legissem, maxime exarsi cupiditate libros Tuos versandi, scrutandique, ac utut occupationibus tam Diocesanis publicis quibus, quam fet Episcopalis, muneris, et publici, quod gero, officii mei ratio nunquam me sinit esse vacuum, distentus essem; conatus tamen sum aliquid temporis suffurari, quod volvendis Lucubrationibus Tuis impenderem. Et vero si quid a me unquam, quod verum sit prolatum est, hoc verissimum esse affirmo; cuncta quae in Originibus et antiquitatibus Xtianis complecteris, expectationi, quam in praefatione excitas, adeo respondere, ut etiam spem Lectoris in limine conceptum superare videantur Sive enim veterum monumentorum sinceritatem, et Copiam, sive observationum criticarum vim, et temperantiam, sive differendi, dijudicandique perspicaciam, sive sermonis facundiam, nitorem, et perspicuitatem, sive styli gravitatem cum orationis volubilitate, ac placiditate conjuntam, quis expe tat; haec omnia sane cantum abest ut in Tuo Opere desideret, quin potius abunde cumulateque reperiat.

Atque hinc est, quod cum incredibilem in Ejus lectione, sentiam voluptatem tum ut ipsa plenior sit, et familiaribus meis, et aliis viris non ineruditis ad me saepius invisentibus exuberationem delectutionis meae significo, eosdemque praelectis aliquat paginis, et in partem gaudii mei, et in communionem celebrandi Tui invito. Qui certe non minus atque ego, cum operis id eam tum caeteras, quas supra memoravi dotes, ce summo pere admirantur, in laudes Tuas effunduntur.

Quid autem de Tractatu illo, quem de justis ante mortem Xti beatitatis expertibus inscripsisti, in quo omnium sub Codo Ecclesiarum consensum ad oculum demonstras, quid de alio, quem de moribus veterum Xtianorum Italico sermone vulgasti, dicam? in altero profecto ardentissimum propugnandae veritatis Catholicae zelum, in altero propaganda solidae pietatis, quae in veterum Xtianorum moribus morifici reducet, studium Tuum, nemo est, qui non intelligat: quibus praeterea, si quid intelligendo valeo, tantum inesse argumentorum pondus, tantamque venerandae antiquitatis notitiam perspicio, ut in primo quidem Opere dogma Catholicum, et in daro lumine collocatum, et qui novis opinionibus student, a cavillis eorum liberatum, in altero autem, inculpatum, sanctumque majorum nostrorum vivendi institutum ad exemplum et imitatationem posterorum vivis expressum coloribus exhibeas.

Quare Tibi Vir Clarissime majorem in modum gratulor, sive quia iis a Deo naturae dotibus ornatus es, quibus Ecclesiasticae Catholicae Litterariaque Reipublicae prodesse prodesse possis, sive quia concessis tibi donis ita uteris, ut bonis Litteris ornamento, et Religioni Xtianae

praesidio esse noscaris. Quamquam autem hoc nomine universum Litterarium orbem Tibi devinxisti; nos tame Pannones ea etiam ex ratione Tibi nos obstrictos confitemur, quod Ecclesiae quoque nostrae origines, quas docte eruditeque persequeris locum in Libris Tuis habere meruerunt, me denique peculiari quod am modo Tibi obligasti quod Clericum meum Josephum Koller, qui voluntate impensisque meis studiorum causa in Urbe morabatur doctrinae sapientiaeque Tuae participem reddidisti. Quod etsi ab humanitate Tua, quae doctorum virorum propria est, alioquin mihi sum pollicitus, tamen cum Clericus meus, et frequentibus ab Urbe scriptis Litteris idem mihi renunciarit, de praestita a Te ipsi benevolentia sum plenissime edoctus, Pro qua uti singulares immortalesque Tibi grates refero, ita toto corde a Deo precor, ut Te Nobis quamdi utissime servet incolumem, valetudinem, et vires Tibi largiatur, quibus et gloriae, quam Tibi peperisti, mensuram impleas, et Ecclesiar Catholicae Lucubratonibus Tuis porro quoque servias, bonarum artium incrementa promoveas, commodaque amplifires, Me Tibi Vir. Clarissime commendo, et constante cum aestimatione persevero. 

Posonii 23 9bris 1767

 

D. Thomae Mariae Mamachio

Ord. Praed. Collegii Casanatensis

Theologo

Roman.

2023-09-05 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820