LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [588]

588 
Klimo
György
1710-1777
Perolio
Pio
Pozsony
Bratislava
Firenze
1767-12-05
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 82. / 210-211.

Josephus Koller ab Urbe redux librum, quem de jure tuendae famae vulgasti, nomine Tuo ad me pertulit, Placuit liberalis animus Tuus, quo me, quem recens adhuc corum, quae juveni Florentiae agenti praestitisti, memoria Tibi obsctrictum tenet, artius devincire contendis: cumque hinc singularem Tuam humanitatem per spexissem, tum ex Opusculi Tui lectione non minorem, doctrinae Tuae concepi opinionem. Argumentum enim tractas societati humanae perutile; in quo magna sane Ecclesiastice aeque, ac profanae eruditionis Tuae ubertas, rationum pondus, et numerus, sermonis autem plane exquisita puritas, ac elegantia relucet. Quare et de praeclaro studiorum Tuorum fructu magnopere Tibi gratulor, et quod insigni hic dono me honorasti, debitas Tibi gratias rependo, Ut vero exploratum Tibi sit quam mihi lucubratio Tua probetur, in animum induxi complura ejus exempla per Dioecesim meam distribuere, atque ita nominis Tui laudem amplificare. Quam obrem abs Te peto, ut si centum exempla etiamnum supersunt, totidem impendiis meis ad me mittere ne gravoris. Quae ut cortius, securiusve ad me perferantur, eadem bene munita P. P. Capucinis inscribas, atque Neostadium e lustriae expedias, unde ut in manus meas perveniant, P. Guardianus Conventus illius diligenter curabit.

Quibus si P. Monegliae contra Naturalistas Opus, si Doctoris Lamy eruditarum delicias, si Canonici Bandini Mediciae Bibliothaecae Praefecti Catalogum, modo praeter manuscriptorum ibi contentorum utulos eruditione non careat, adjunxeris, erit mihi tam gratum, quam quod gratissimum. Quid preti pro his omnibus persolvendum erit, et quam eorum mittendorum rationem interis, ut mihi prius perscribas, Te pariter oro. Ipse efficiam, ut et grata Tua officia mihi fiusse intelligas, et omne de omne debitum pecuniarium, quamprimum et cumulate recipias. Caeterum Te diei incolumem esse cupio, et constante cum aestimatione persevero. Posony 5e Xbris 1767.

P. Pio Perolio Ord. Pread. Theol. Lectori.

Florentiam.

Latin
2023-09-05 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820