LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Pro singulari et indefesso studio, quo res meas curare dignabatur, hactenus atque curare deinceps pergit, grates humanissimas rependo: et pecuniae quidem venetias transferendae rationem, quamcunque inire libuerit probabo, malo enim di spendium ex Cambio, quam debiti solvendi delationem diutius sustinere. Libri que venales proponuntur, placent mihi omnes, placet item pretium, etiam Basnagii, ut adeo id, quod jam persolotum est, ratum habeam, praeterea sim facturus proxime ut hi quoque, quorum Elenchum novissime accepi, adamussim exolvantur. Quin et illos qui consignati scripto haud sunt, non recuso et pretii viae in commodum pauperum discipulorum collaturum esse me Stipendium aliquod recipio. Quae res cum sint mihi perjucunde, qui Bibliothecam meam, dum irro, qua licet instrui, augerique cupiam tum illud incredibili cum illud incredibili me afficit voluptate, quod Spem fiere mihi intelligam, fore ut proximis Paschae Festis exoptatissima Amicorum meorum praesentia Quinque-Ecclesiis frui ex eorumque conspectu atque usu amicitiae uberrimum, ac Supremum forte Senectutis meae solatium capere valeam. Ne quid ei itineri impedimento sit, ecquidem ipsa anni tempestas pollicetur. Hac ego me spe, quam recenti Reverendissimi D. Collegio Pazmaniano. Praefecti nuntio magnopere confirmari sentio, interim alam, qui A. R. P. Magistrum Remedelli amicissime saluto, et constanti cum aestimatione persevero. 27 febr. 1775. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820