LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [584]

584 
Klimo
György
1710-1777
Batthyány
Károly
https://hu.wikipedia.org/wiki/Batthyány_Károly_József
Pécs
1753-10-11
PEL I. 1. c. 44/83-83

Post meum a Visitatione Canonica reditum nihil antiquius habui, quam ut gratiosis Excellentiae Vestrae, ratione operis cujuspiam de Rebus Hungaricis, seu per Patrem Antonium Bajtay, seu alium aliquem conscripti, ad me exaratis humillime morem gererem. Pater Antonius Bajtai, Scholarum Piarum Sacerdos, cum fine praeteriti mensis Augusti Nittriam ad congregationem Ordinis sui, in ea civitate celebratam discesserat. An autem Is quodpiam opus olim in materia Historica Hungaricae conscripserit, ego plane ignoro. A tempore, quo penes me est, hujusmodi Opus Ipsum componere non potuisse, ex eo dicere ausim, quod toto pene tempore affecta fuerit valetudine. Caeterum et id Excellntiae Vestrae referre humillime possum, Eum ea esse doctrina, et Rerum Hungaricarum cognitione, eruditioneque praeditum, ut vix credam alium apud nos Hungaros esse, qui simile opus componere, aut majori cum delectu, et crisi edere valeat, quippe qui in re universali etiam Historica multum omnino operae impendit, tantamque sibi comparavit rerum cognitionem, ut in hac aetate nostra admirationem parere omnino possit. Sunt praeterea et alii e Societate Iesu Viri, in Historia Hungariae apprime versati signanter P. Prileczky Professor Theologice in Universitate Tyrnaviensi P. Schmidt in eadem Universitate Moralium Professor: Pater item Joannes Szegedi, qui in re cumprimis Diplomatica Hungarica multum profecit, uti edita Ipsorum opera satis indicant. P. Schmidt enim praeter deductam usque ad nostram aetatem Historiam Turcarum, novissime cum Palatinorum Regni Chronologiam, tum Archi - Episcoporum Strigoniensium seriem, laudabili plane industria compilavit. P. Szegedi autem Juri Hungarico complures annotationes Historicas Diplomaticas adjecit, et signanter Regum eorum, qui Transylvaniam possederunt, Articulos profusis observationibus Historicis Criticis, magna ingenii sui commendatione illustravit. P. demum Prileczky Historiam Sacram, seu Sanctos Hungaricae eleganti opere in publicum protulit. An porro hi Viri quaepiam opere Historica concinnata, necdum tamen edita habeant valde dubito, siquidem alijs officiis distenti, hujusmodi scriptioni, ultra ea, quae ediderunt, vacare vix potuerint. Hisce ad gratiosa Excellentiae Vestrae jussa humillime obsecutus, me expertis gratiis, et protectioni humillime devovens, omni cum veneratione per severo. 

Quinque-Ecclesiis 11 8bris 1753.

 

2023-09-04 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820