LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Reverendissime Domine Canonice, Amice mihi Colendissime Vera de me Domino Agenti Bernath scribere, Illi tamen fidem minime factura dignata est Reverendissima [...] Vostra. Quicquid attamende ijs sit, ego confiteri cogor exuberantem illam suam, qua in me fertur, benevolentiam, ut max, ac rescivit meum de recipiendis meis in quodpiam Collegium Iuvenibus studium illico me et cooperationis suae oblatione, et aliis rursum Litteris adjecta hortatione ad eorum Juvenum Examen submittendum animare, excitareque sollicite non destiterit. Etsi autem intelligam in Collegio S. Apollinaris haud multa vacare pro suscipiendis Hungaris Loca, fretus nihilominus et Eminentissimi Cardinalis Albani, cui hoc nomine Litteram scribere praesumo, benignitate, et Reverendissimae Dominationis Vestrae, quae Amplissimi illius Cardinalis totum animum possidet, oblata cooperatione, duo Examina: Stephani, utpote Szalágyi ex oppido Mohács, olim quidem a luctuosa illa caesi Hungariae Regis, totque illustrium Praelatorum, ac Procerum nece percelebri: anno autem 1752 a piscatione cum praesentia Reverendissimae Dominationis Vestrae, Ejusdem opipara captorum piscium, pipere Turcico vulgo Paprika conditorum tractatione, et, ni redemptione aeris baptisma praevenisset, etiam aquae ablutione illustri reddito oriundi: et Ignatii Paffan Quinque-Ecclesiensis, Iuvenis alias Nobilis etiam subscriptionibus P. Decani, et Professoris eorundem munita submitto, Reverendissimam Vostram porro etiam orans: quatenus ea suo loco exhibere, atque, quod suapte cupit, Susceptioni eorum tum apud Eminentissimos Cardinales, tum vero apud Reverendissimum Collegii Rectorem suffragari non gravetur. Quod si obtinere licuerit, Iuvenes non minus ipsi, quam ipsus ego novis Reverendissimae Vestrae obligationibus adstringemur, ac Hungaricam illam animam Italo corpori illapsum identidem celebrabimus, recolemusque ceternam memoriam diei illius, quo Juvenes Dioecesis Quinque-Ecclesiensis, quod antea nunquam factum est, in Collegium Germanico- Hungaricum recepti fuere. Tocainum Tergestum pervenisse et mihi jam dudum innotuit, neque dubito hactenus ad Reverendissimam Vostram perlatum: quod utinam, quem admodum illibatum, et summae perfectionis missum hinc est, ita in urbem veniat, et Hungaricam illam animam Italo vestitam corpore ab cestu Regioni congenito tueatur, sed et insolentius quandoque frigus vice chlamydis repellat. Negotium dispensationis pro parte canonici Dubniczai, si occasio ferat, pariter commendo, licet id nullam difficultatem passurum, quantum quidem ego assequor, praevideam. Quibus me veteri amicitiae commendans, constante cum observantia emorior. Eccl. 8 Junii. 1759 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820