LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [582]

582 
Klimo
György
1710-1777
Albani
Alessandro
Pécs
1759-06-11
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 44/121.

Nullum quidem in Eminentiam Vestram meritum, velut homo ignotus, et tanta terrarum intercapedine dissitus, praestare unquam potui, celebrata nihilominus apud nos, et mihi cumprimis, qui compluribus annis apud Augustam Aplicae Hungariae Reginae Aulam versatus eram, cognita Eminentiae Vestrae benignitas animos addidit, quo Eandem pro parte binorum Dioecesis meae Iuvenum Stephani utpote Szalágyi, oppidi mei Mohacsiensis Civis, et Ignatii Páffán Quinque-Ecclesiensis, alias etiam Hungariae nobilis, humillimas preces interponere praesumerem: quatenus Eminentia Vestra velut Collegii Germanico-Hungarici Amplissimus Protector, praedictorum binorum Iuvenum, occasione susceptionis pro anno venturo ad idem Collegium futurae rationem habere, atque pro summa auctoritate sua efficere gratiose dignetur, ut Juvenes praedicti, optimae alioquin expectationis, et Litterarum, quemadmodum ex Professoribus eorum cognovi, studio addietissimi, Linguarum praeterea, quae in hac Dioecesi mea necessariae sunt, apprime gnari, in numerum Alumnorum recipi, ac porro Eminentiae Vestrae benignitate perpetim valeant gloriari.

Quod ab Eminentissimae Vestrae singulari plane benevolentia tanto me fidentius obtenturum confido, quod ex hac Dioecesi strenuorum Operariorum maxime indiga, quippe usque ad Bosniae fines protensa, et multis Schismaticis, ac alijs Haereticis colluctante, a quo ex saevissima Turcarum tyrannide recuperata est, nullus unquam in hoc Collegio Alumnus receptus fuerit, ipseque omnibus studiis laborem, ut florentissima olim Dioecesis, per educationem proborum non minus, quam Litteratorum Sacerdotum, pristino decorirestituatur, Fidesque Catholica per confinia etiam Turciae, benedicente Domino, reflorescat. Queis dum me altis Eminentissimae Vestrae gratiis, et protectioni devotissime commendo, Sacram veneratus Purpuram, emorior.

14 Junii

Latin
2023-09-04 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820