LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [581]

581 
Klimo
György
1710-1777
Pejacsevich
Franc. Xaverius
Pécs
1752-10-31
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 80. 34-35.

Quantum solatii capiam ea praesentissimo operes per Dominem Baronem Marcum in senis exemplis ad me misso, dicere satis nequeo. Praeterquam enim quod deplorandam florentissimae olim Ecclesiae Orientalis a Latina secessionem mirifica quadam facilitate depromptis ex cana antiquitate monumentis in medium proferat, atque veteres illas controversias svavi admodum, et ad convincendum nato Dialogo disputet, inde etiam mentem afficit, quod ex toto hoc opere duceat, Genti huic in caecitate sua erranti velificandi studium plane singulare. Utinam Operis ipsum Authorem, dum haud longe a nobis aberset, amice complecti, ac pro hoc tam insigni dono praesenti gratias referre licuisset. Verum istud in tempus aliud, ubi plura nobis de thesauro suo proforet, reservare oportet, tum enim vero spero fore, ut si ad viciniam hanc veniat, revereri ipsum, atque amicissime complecti detur. Quod itaque nunc superest, pro humanitate illa, qua me operis hujus sui participem: esse voluit, gratias habeo Paternitatis Vestrae Adm. Reverendissimae amplissimas, persavasamque esse relim, nihil mihi gratius, nihil acceptius offerri potuisse. In reliquo servent eam Superi incolumem, animosque confirment, quo Religionem, et Patriam ornare porro scriptis suis non desineat Cujus sacrae ad aras memoriae commendatus plena cum observantia persevero.

 31 8br 1752 

A. R. P. Fran. Xaverio Pejacsevich 

Latin
2023-09-04 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820