LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [579]

579 
Klimo
György
1710-1777
Mannagetta
Franciscus Xaverius
Pécs
1756-01-20
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 44. /93-94.

Francisco Saverio Mannagettae [...]

Si tam pronum ad agendas gratias pro rebus etiam teruncii. Te esse pernovissem, quam jam dudum veteres nummos, quos copiosos ex Syrmio illo antiquo, praeterito Autumno redux portavi, ad Te misissem, relaturus utique ampliores actiones gratiarum, ac eae fuerint, quas pro Falerno, uti Tu quidem ais, Ziklosiensi (quod utinam bonum fuerit) reddidisti.

Diu jam est svavissime Mannagetta, quod Te otium detinet, diu, quod Contubernium Turci illius, e cujus amicis aedibus svaves Tuas ad me exaras, relictum, nihilo tamen secius non plures a Te, quam hanc alteram, accipio epistolas. Scriberes: absentibus etiam amicis, repetens memoria tristes illos quidem, at mutuo consortio relevatos dies, ac quandoque noctes horulam indulgeres: et dubio procul fieret, ut ne seu arthriticis, seu dicere malis rheumaticis senectutis incommodis excruciarere. Haerent in Seriniis, vividae cetatis Tuae labor, Lectiones inquam eruditae, jam olim in Academia, dum Professorem ageres, calamis Auditorum exceptae, has Te, si Episcopus fierem, dicare mihi addixeras: En ego Episcopus dudum, licet immeritus, factus, Lucubrationes tamen Tuae, optimi ingenii partus tam pretiosus, utinam non a pulveribus obsitae blattis, et tineis in praedam cedant. Parce verbo svavissime Mannagetta! his relevanda aetatis incommoda, his meliores addicendae horae, totusque, qui superest spiritus, huc referendus, ut dum Filium, qui nomen Tuum referret, educare datum non est, partu ingenii nomen reddas immortale. Iam ut ad Tuam revertar epistolam, scribis graviora esse, quae ego animo mecum agitem, quam ut multus sis in verbis, quae rem non habeant, aut pondus. Vel ideo Te in verbis multum esse oportebat, quo ab hac agitatione gravium, quae egomet mecum verso, animum avoces, svavitate Tuarum adeo captum, ut eas non una, non tribus vicibus, verum decies legere delectet.

Quid si longiores ad me dedisses? Suffecturae oppido erant ad mensis unius pastum. Sed nempe Euripides Tibi caput obsidet, apud quem:

 

Semper malum viget unum, et praeterit alterum;

Et quod futurum est mox, nondum apparet, novum.

 

Fuit tempus Mannagetta, quo ego cantilenam hanc occinui, cave sis a canore hujusmodi multum insvavi profecto, ni aquas illas, quas me potare medicas oportebat, et Tute bibere, suffragante etiam Spectabilis Facultatis Decani authoritate, percupias.

Viden’, quae gravium agitatio animum meum fatigat, ut etiam dicis causa plura referre libeat. Superest, pro augurio, quod caput est epistolae, quodque ter faustum, ac felix ad annum vertentem mihi promis, gratias Tibi habeam amplissimas, atque Turcum nostrum, quem sanum esse percupio, Tuosque omnes amicissimis verbis salvere jubeam. Vale. Quinque- Ecclesiis XIII. Kalendas Februarias MDCCLVI

Latin
2023-09-03 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820