LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Pro impenso mihi a Reverendissima Paternitate Vestra in procuratione Librorum, quos ab urbe ad nos perferri optavi, Beneficio grates, quas possum, ago maximas, atque uti deinceps quoque ad augendam qualemeunque nostram Litterariam supellectilem consilium auctoritatemque Vestram afferre velitis vehementer oro. Quapropter vetera monumenta cryptarum Vaticanorum et Bullarium Basilicae Vaticanae a Dionysio ac martinetto illustrata, Bechetti continuatam eam, quae a Cardinali orsio, coepta fuerat, Ecclesiasticam Historiam, Cerboni adversus Incredulos lucubrationem, SS. Thomae et Bonaventurae de ordinibus Regularibus opuscula Soldato Vestro, cujus de Indulgentia anni Sancti opusculum jam possideo, Interprete, Perrelebris denique collegae Vastri Fabricii adversus Kenicotum editas varias Sacri Codicis lectiones, quos libros datis ad Bibliothecarium meum litteris commemorastis, libentissime amplector, et ut eosdem per vos consequi mihi liceat, majorem in modum peto. Quod Sexto praestantissimi de originibus et Antiquitatibus Christianis operis vestei volumine etiamnum caream, fero moderate, cum ejus editionem per alios labores rei Christianae item perutiles ac necessarios interpellatam differri potius, quam destitui, plane intelligam. Hoc unum me sollicitum tenet, quod et vos incertis hujus vitae casibus obnoxios esse cogito, et inceptis vestris finiendis parem, praeter vos, novi neminem. Filio Fratris mei quem in sinum Reverendissimae Paternitatis Vestrae uti per me depositum, ita per vosvideo susceptum, felicitatem hanc insignem magnopere gratulor, mihi vero plurimum gaudeo, certo persuasus; Adolescenti ad perfectam institutionem nihil omnino, neque ad fructum uberrimum ejus institutiones percipiendum modo propriam attulerit voluntatem, industriam, diligentiam, quidquam esse defuturum. Nihil igitur quod in votis habeam, est Super, quam ut ille tam Illustribus fortunae Suae adminiculis pari Studio respondeat, mihi vero ampla quam primum referendae vobis gratiae oportunitas praebeatur. V. Eccl. 15 8bris 1775 Patri Thomae Mariae Mamachi Theologo Casanatensi Romam |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820