LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [577]

577 
Klimo
György
1710-1777
Pécs
1771-05-08
PEL I. 1. c. 004. 0061.

Transmissum mihi Bibliothecae Baronis de Alarck Cathalogum ubi pervolverem, librum in eo nullum fere zeperi, qui aut jam in mea Bibliotheca non esset, aut quem emere magnopere desiderarem. Numorum quoque cum antiquorum, tum recentium, et Memorialium tantam jam collectionem, ut dubitem inter dicti Baronis Nummos haberi aliquos, qui in meo Numophylacio desiderarentur. Quare Cathalogum praedictum remitens Dominum Consiliarium a Petsch plurimum revereor, quodque votis ejusdem favere hac in re nequeam, obsequiose deprecor. De caetero vota mihi ad diem nominis mei per Perillrem Domine Vostra nuncupata, ut pergrata mihi fuerunt, ita peculiares pro iis gratias ago. Significo una desideratum duorum comitatuum vinum in vasis duobus urn: 13 efficientibus a me jam missum esse. Placeat illud interim ad ulteriorem meam despositionem ad suum Cellarium deponi curare, gustareque num bonum sit. Aberam enim domo, quum illud expeditum est, nec proinde gustare illud potui. Illustrissimum Dominum Episcopum Kertiza vicissim amice veneror, et constanti cum observantia persevero. Quinque - Ecclesiis 8. Maji 1775.

 

D. Josepho Pavieo / Pavies 

Viennam

Latin
2023-09-03 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820