LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [575]

575 
Klimo
György
1710-1777
Stadler
József
Pozsony
Bratislava
Pécs
1764-02-10
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1. c. 81/196

Occasio, quae Quinque-Ecclesiis advenit, res una omnes sibi. concreditas attulit, dolendum duntaxat, quod non integerrime. Farcimina partim visceribus suis evoluta, partim concepta mucedine usui esse nequeunt, forte quia praematuro adhuc advenerunt tempore. Capones quaque, quorum plurimi Corte adhuc indigebant, factam a nobis spem eluserunt, longo credo itinere adeo defatigati, ut sola ad nos ossa deportarent. Vix oeconoma bene didicerit sive eos saginandi modum, sive quo sit ijs incedendum tempore, utut olim ad Graecium constiterit: nam et ii, qui carnibubus vestiti sunt, olent ferinam. Destruca sunt itaque Bachanalia nostra, quae ad invidiam Graecensium cum his altilibus celebrare alias necesse fuisset, nisi alii, etsi sine culpa nobis haec otia fecissent. Remitterem eos, sed timeo, ne longioris viae pertaesi forte adhuc deficiant. Hac occasione mitto Cistam unam, ex qua qui intus sunt Libri ad veterem Bibliothecam reponendi erunt, caetera iis, ad quos pertinent, consignanda Praestolor in reliquo Historiae Fleury Tomulorum, quot et quorum seculorum Quinque - Ecclesiis in Bibliotheca existant; et cum voto optimae sanitatis constanter maneo. Posonii 10. February 1764.

P. S. Partem primam Episcoporum Agriensium hic pariter adjicio, forte ad Historiam Quinque- Eccesiensium Praesulum pro lumine aliquo deservituram.

D. Jos. Stadler. VEccesias
Latin
2023-09-03 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820