LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [574]

574 
Klimo
György
1710-1777
Prileszky
János
https://www.arcanum.com/hu/online-kiadvanyok/Lexikonok-magyar-irok-elete-es-munkai-szinnyei-jozsef-7891B/p-9E91B/prileszky-janos-prileszi-A2A16/
Pozsony
Bratislava
1762-02-01
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL. I. 1. c. 81/64

Prolegomenorum Theologicorum Libros duos, quos Reverendissima Vestra in subsidium bonarum literarum uno in volumine edidit, cum epistola, ejus muneris et laboris tene accepi. Habeo Eidem gratiam pro humanitate, qua me praeclari hujus operis participem facere voluit; in quo quidem pervolvendo praeter adjectam in fronte Epistolam dedicatoriam mihi nihil restabat amplius, cum illius potiorem partem jam Viennae; reliquum, quod supererat, Posonii percurrerim ex eo Exemplo, cujus copiam mihi fecerat Adm. R. P. Provincialis. Porro tantum abest, ut in eo mihi aliquid displiceat, ut potius confiteri debeam, nihil, quantum quidem ego assequor; esse, quod ab aquis rerum aestimatoribus desiderari possit; immo pulchras has industrias, quibus ad arcanum Theologiae Sacrarium Scholaribus necessariam adornat suppellectilem, argumentum dare haustae a cana antiquitate praestantis suae doctrinae. Quare dum gratulor hanc Eidem provinciam obtigisse, quam inter sui ordinis Viros hac vice sibi uni propriam effecit, una precor: ut quam de Literis bene merendi occasionem nacta est, e manibus elabi non sinat, quo palam fiat, nos quoque in hac Restauratorum Studiorum ratione ea posse, quae eorum consultis plane respondeant. Favebit bonis conatibus Deus; quibus certe praeterea largum impensuri sunt patrocinium omnes, qui meliorum literarum sunt cultores. Ad quas provehendas Reverendissimae Vestrae vires, et valetudinem voveo, meque Sacrae Ejusdem memoriae commendans maneo. Posonii

1 Februarii 1762.

 

P. Joan Prileszky de Soc. Jesu 

Latin
2023-09-01 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820