LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
In Natali Domini, quo Deus ipse infantiam induit, pudet multos esse facundos, sed linguam non addecet verborum sterilitas, cum Uterus Verbum parit, quod inter lacrymas, et altissima noctis silenia perorat. Praeterea obstrictae mentis vices male fungitur taciturnitas; nimis enim disertum illius est ingenium ab amore, a quo non semel duntaxat coelum linguas plait olim etiam Quinque-Ecclesiense. Non tangunt haec Eandem, quam ipsa verborum inopia adeo disertum fecit, un pro sinceris votis omnino obligatus sim, quaeque pro meo animo ita complector, ut Ei quidem vires et valetudinem ad efformanda deinceps quoque novella mea germina, mihi vero plures hujusmodi adjutores exoptem ad augmentum gloriae Domus Domini. Quod primum bimestre Synagogae inpendet, non obscure inellexi adhuc Posonii per tempus commorationis suae, quo non unum ponebat hominibus ad eam. Se referentibus argumentum. Utinam et reliqui discipuli sicut ab ore Magistri pendent, tam prompti sint ad currendum, quod quidem ab solicita Ejusdem opera mihi eo magis polliceor, quo magis experior, quod Alumnorum profectui laboret, e quibus eos praesertim nunc commendare debeo, qui prioribus annis non usquequaque satisfecerunt, spem non mediocrem porrigente Drinovszky industriam Ejusdem etiam apud alios, qui de hoc calculo sunt, forte profecturam. Adnexa a Balleoniis Schedae Italicae Copia quid significare debeat, nec ipse satis assequor; quidquid interim sit, ego quoad hoc negotium illi meae menti insisto, quam priore anno intuitu Antoine perscripseram, timeo enim Danaos dona ferentes maxime in calamitosis praesentis temporis circumstantiis, quas pestis hucusque non auditae suspicio efformat etiam in oris Italicis. Enim vero tunc vix non male nobis negotia succederent quoad Librorum, quorum finem non facimus, transportum; sed non ne et Magi accepto responso per aliam viam in Regionem suam pervenerunt? Domine de Turba, qui et mihi scripserat, jam nuper satisfeci, ut adeo, de quo Ipsa solicitari debeat, nihil rester amplius. Gratulor in religuo Oeconomiae, quam per continua apud alios prandia Seminario meo facie iis praefertim diebus, quibus disponente ita Domine et ibi annona multiplicatur. Paternam Posonii 14 Januarii 1764. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820