LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [572]

572 
Klimo
György
1710-1777
Kerticza
Máté Ferenc
Pozsony
Bratislava
1763-07-21
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I.1.c. 81. 141.

Latiore nuncio haud beari poteram, quam ubi incellexi olivas contra spem nostram a noviore Hortulani opera, alterius forte stimulis excitata e radicibus protrudere, unam porro ex duabus antiquis in horto etiam in florem essundi. Etsi autem istud ex aliorum relatione jam acceperim, tamen quod per eandem quoque mihi id ipsum significatum fuerit, desperata curae nostrae, et solicitudinis incrementa ex ejusdem pariter Literis percipere non erat injucundum. Utinam quae coelo auspice veniunt incrementa, eodem procurante iis sua firmitas consistat. Quam quidem sperare licet, si iis, ad quos pertinet, curam et diligentiam adhibuerint.

Praeterea significavit mihi proximam Antoine apud Venetos editionem nomini meo adornari, cupereque Curatorem in ea ex mei, et Pastoralis meae mentionem in jicere. Quam semper ab his rebus abhorruerim, ipsa perquam optime noverit, qui nunquam encomia in iis spectavi, quae ad causam Dei pertinent, Cujus unius gloriam inquiro: neque enim laudari appeto, nisi solum, quae laude digna sunt agere. Quare a facienda mihi Dedicatione abstineri velim, illisque hujusmodi panegyres fieri, qui ita comparati sunt, ut aut eas ambiant, aut oderint omnia, nisi pariter omnia nomen et laudes corum exhibeant, in quibus tamen texendis justi plerumque limites exceduncur; Coeterum habeo curatori gratiam pro his officiis, doleoque me ita constringi, ut bonam ejusdem voluntatem acceptare nequeam.

Quod reliquum est: rempus imminet, ut ad thermas Carolinas progrediamur, sicut igitur in discessu meo Eidem commendaveram, ut adlaborare satagat, quo cum initio Augusti Scholas suas et Defensionem terminare queat, ita nunc id ipsum repeto, commendoque, ut pro 19. Augusti Posonii adsit, siquidem 21 ejusdem mensis iter ipsum aggredi mihi sit animus. Quod ut facilius eveniat, eximo Eandem ab omni solicitudine procuranda occasionis; hanc enim apud Praefectum meum ita disponam, ut una Alumnum Koller, pro quo Semet Parentes, ac ille ipse corum intuitu se apud me interposuit, devehere possit. Vacuum autem ipsum horsum advenire nolim; etsi enim animi relaxandi causa excurrat, tamen vel haec inter ab illo studia haud negligenda erunt, quibusque in domo mea suis temporibus operam impendere poterit, una et se cum Romano meo, quoties libuerit, distrahere. Haec sunt, quae Eidem perscribenda duxi, et commendanda. 

Posoni 21. Julii 1763.

D. Canonico Kertiza. V. Eccesias.

Latin
2023-09-01 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820