LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [571]

571 
Ambrosovszky
Mihály
Klimo
György
1710-1777
Eger
Pécs
1759-11-26
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. a. 1. 1751-1759. / 032

Magnorum Virorum esse, nemo non novit, tanti gratiosius ferri in Suos veteranos Servos, ac alios quosliber Lbisibi subjectos, quanto altius ascendunt, ac in ementiori Sede consistunt; nam et sol, quo altius nobis imminet, eo suavius radios suos diffundit, Terramque sua luce magis illuminat, atque calefacit. Singularem illam Gratiam, ac propendam in Me veteranum suum servum, et Clientem Benevolentiam Excellentiam Vostram, quam tum per Reverendissimum D. Richwaldszky (...) Praesulis nostri a latere Canonicum; tum nuper per Illustrissimus ac Reverendissimus D. Comitem Schmideg pariter concanonicum Nostrum Vaciam reducem, contestari facere dignata est, tametsi nullis unquam meis obsequiis remerevi possim; omnium tamen Gratiarum, mihi exhibitarum, dum vivam, memoriam memor esse non definam, oraboque Deum Benignissimum, quatemus Excellentiam Vostram pro gloria nominis sui; pro incremento Matris Ecclesiae; pro Servitio Regio, ac Regni; pro solatio omnium Servorum Suorum, ac Amicorum, quam divitissime servet incolumem; quod dum me facturum fideliter adpromitto; unam etiam in defectu omnis alterius condigni munerio, unum, alterumve exemplum ex meis exiguis Libellis quos hoc, et proxime (...) annis hic Agriae typis dari curavi, in testimonium meae erga Excellentiam Vestram perpetuae devotionis, ac observantiae, hac viresubmitto; dignetis eosdem Excellentiam Vestram, eo, quo in omnes fertis, benigno vultu, ac animo suscipere; ac, si in iisdem errores plures, seu typographici, seu alii nati naevi fuerint serit, eosdem seu mea oscitantia; seu Typopraphorum ivigilantia; seu festino labori attribuere; quibus seu Singulis, seu omnibus in unum concurrentibus, vix possibile est, ut ejusmodi libelli pluribus erroribus non scateant; nam et canis festimans caecos parit Catulos. (...) illos in laborem studiorum exercendorum cauda; postquam nimirum in tracjam declivi altate mea, multisque seu agritudinibus, seu aliis laboribus, satis onerotis, tum in aula defuniri nostri episcopi; tum in cura parochiali agriensi, tum in oeconomicis V. Capli; ac Consistonialibus a 25. annis exantlatis, multum lassata, ac quali jam tracta, doctionem Theologiae Speculativae, ac alias Curas Scholasticas ante 5. annos iterum assumere debuerim in nova schola agriensi; quibus omnibus pensatio, nihil mirum, si nihil adeo perfecti contineatis in hisicem meis opusculis, cui alter quidpiam deu addere, sen demere non possit. Et vero erunt suo tempore plures alii, qui jam defacto in juventute Sua optimis quibusvis adstricti disciplinis, ijo sedulo dant operam Literis, quibus olim nec mihi, nec aliis multis, vacandi tempus, & occasio erant. Dn reliquo veniam humillime supplicando prolixioni calamom; repeto iterum, iterumque, omnia mea priora vota, et obligationes; [...]

 

 

Agriae 26. 9br 1759

 

Michail Ambrosvszky

Latin
2023-09-01 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820