LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [570]

570 
Klimo
György
1710-1777
Kerticza
Máté Ferenc
Pozsony
Bratislava
1760-07-02
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I.1.c. 81. 16.

Primum librorum transportum feliciter jam Flumen pervenisse, atque exinde non multo post V. Ecclesias promovendum, ex datis ab se litteris libenter intelligo. Alter transportus S. Thomam promovet, qui, uti mihi Viennae eam editionem inspicere licuit, expectationi nostrae satisfacturus minime est, parvis quippe typis et iste exaratur. Porro pretium eorum qud attinet; ut Viennae D. Melchiori Rattgeeb ad rationem DD. Haeredum Baglioni in summa flor. 667 et Nr. 52 proximo die Sabbathi aut Dnico effective consignetur. Unde quod super obtingens meum fuerit, apud Cassa Praefectum renumerandum est, libri autem Stadlero consignandi. Cupivissem ea opuscula ad rationes quoque meas adferri, sed observo ea jam excrevisse ad tomulos octodecim praeter reflexiones Ulyssipomenses ad memoriale P. Gralis Jesuitarum Clemeni XIII nunc regnanti porrectum, et appendicem ad has reflexiones: in toto ergo opuscula viginti edita Lugano nella stamperia privilegiata della suprema Superiorita’ Elvetica nelle prefetture Italiane. Pro his ut scribere, et bina eorum exemplaria procurare velit ab Eadem peto. Praemissa porro opuscula octodecim recensentur in nunc dicta appendice folio ultimo.

Pristinam rediisse valetudinem, ut jam ad Scholas ipsas reverti liceat, dum ex animo gratulor, una eas vires adesse cupio, quas laborioa studiorum tractatio postulat. Et paternam maneo addictus ex animo. Posoni 2 Julÿ 1760.

Latin
2023-09-01 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820