LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [568]

568 
Klimo
György
1710-1777
Kerticza
Máté Ferenc
Pozsony
Bratislava
1760-09-11
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I.1.c. 81. 23.

Quod jam nuper de dato videlicet v. Julii ratione librorum materiam S. I. concernentium ab Eodem petii, nunc etiam repeto, quatenus omnes in utroque elencho mihi submisso contentes omnino procurare studeat; et siquidem ingruens hyems turbato maris ministerio difficiliorem redderet pariter rerum transmissionem, eorum provectionem, quantum accelerari potest, etiam majorem in modum commendo. Ceterum ut in Tricesima Zagrabiensi pro portorio librorum omnis in posterum difficultas praecaveatur; passuales, quemadmodum jam nuper monui, cum subscriptione vicarii Gralis nomine meo extradanda sunt; ut proinde ex harum neglectu novissimum errorem in altero quoque transportu intervenisse credam. Porro quod de Cherabino scribitur, dolenter sanc intelligo: quomodoque hic error emendari possit, aut debeat, tempus illud edocebit, ubi denuo Quinque-Ecclesias appulero. Spero interim novum Professorem pro ea, quam habet industria de consilio etiam suo et manuductione ita semet impensurum, ut indiligentiam Praedecessoris sui refarcire, optatumque Allumnorum fructum, modo quo fieri potest, meliore pro viribus promovere valeat. In reliquo Paternam 

Posonii 11 7bris 1760.

D. Professori Kertiza.

Latin
2023-08-31 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820