LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [565]

565 
Klimo
György
1710-1777
gróf
Teleki
Sámuel
Bécs
1763-10-06
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I.1.c. 81. 158.

Operam, studiaque mea quamvis in bonas Literas, earumque incrementum semper conferre satagam, ea tamen talia haud sunt, quae tantum apud Amicos Illustrissimae Vestrae aestimium, apud Eandem vero etiam encomium mereantur. Quam enim pauca hanc in rem a me proficissi possint commoda, ipse scio, neque vero sive aliena negotia, quibus implicor, seu etiam molestae occupationes, quae quotidie circumstant, me sinunt, ut, quemadmodum

vellem, et necesse foret, provehendis iis operam navem. Id proinde solum mihi relictum est, ut Literas, earumque cultores prosequar, ac tam illarum, quam horum incrementis a feliciore et promptiore etiam Capite derivandis vota concipiam.

Animum Illustrissimae Vestrae, quem erga Ianum Pannonium, virum doctrina insignem fovet, laudo, proboque diligentiam, et inquirendi studium de quibusdam anecdotis, quae ad vitam elegantissimi Auctoris, et novioribus typis edendi illustrandam deservirent; gratulor ad haec, quod eadem cogitatio idemque animus de Principe hoc Viro bene merendi mihi quoque plures ante annos insederit, ac nunc quoque occupet, ut Ecclesiasticos Quinque-Ecclesiensium Antistitum Annales accurate et fideliter exigam. Sed quantum doleo me tam a diligentia mea, quam in inquirendo constanter impendi, nihil prorsus profecisse, ita nunc fortem tacitus accuso me eadem in Causa pulchra serviendi occasione apud Illustrissimam pariter Domine Vostram excidere ob rei, cujus desiderio uterque tenemur, inopiam. Esto enim Janus Pannonius Episcopatum Quinque-Ecclesiarum tenuerit, neque vero dubitum sit, quin olim in Archivo Quinque-Ecclesiensi plurima de Ipso extiterint, hodie tamen solam Ejus habemus memoriam, posteaquam injuria temporum et jugo per ducentos prope annos Turcico omnia a nobis ablata fuerunt.

Ita studia, Lucraque nostra cum fata invida abruperint, neque vero, quo damnosa Rei Literariae sterilitas sarciatur, ulla adhuc etsi plurima sollicitudo invenerit, aequi bonique consulet Illustrissima Domine Vostra, quod praeclaris Ejusdem Studiis favere dura necessitate prohibear: Aegerrime eam fero, voveoque ut felicior aliqua industria ab ea nos quamprimum eximat.

Illustrissimam D. Vostram Deus servet incolumem, tribuatque vires, quo a praeclaris Suis Conatibus decori, et utilitati esse valeat Rei Literarie, mihi porro diuturnam Ejusdem amicitiam esse velit, qui plena cum observantia manco. Viennae 6 8bris 1763.

 

D. Comiti Samueli Teleki

 

Viennam.

Latin
2023-08-31 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820