LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [564]

564 
gróf
Teleki
Sámuel
Klimo
György
1710-1777
Bécs
Pécs
1758-09-27
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I.1.c._81. 160-161.

Cum ex amicis intelligerem Te bonas Literas in deliciis habere, Literisque ac earum cultoribus multum favere, non dubito, Reverendissime Praesul, meum quoque de iis bene merendi studium Tibi probatum iri; immo certa me spes erigit fore, ut inprimis istud, quod in excolenda Patria Historia, celebrandaque eorum memoria, qui Patriam aeque ac Literas ingenio et eruditione illustrarunt, collocavi, Tuo favore adjuvetur. Dolco certe, et dolent mecum omnes boni Patriae Cives, post renatas etiam Literis tam paucos extitisse in Hungaria Tibi similes, qui nempe dignum Literis ac Literatoribus natuerent pretium: Unde evenit, quod tanta sit hodie Monimentorum Gentis nostrae penuria, ut parum abest, quin peregrini in Patria versemur. Nec desunt apud exteros (quorum Urbes et Academias jam a quatuor annis experior) qui Hungariam nostram incultam, agrestem, ac Eruditis planc destitutam appellitent.

Fuerunt tamen apud Pannones praeclara ingenia, ac Viri doctrina insignes, qui mortui etiam gloriam Gentis tuerentur, nisi eorum memoria cum ipsis sepulta ac tenebris involuta singulari quodam fato jaceret.

Principem inter hs locum non immerito tribuimus Jano Pannonio, Pannoniae ac Saeculi sui ornamento, qui sub gloriosissimo Hungarorum Rege Mathia Corvino in Quinque-Ecclesiis Episcopatum tenuit. Varias ejus operum editiones habeamus licet, ortum tamen, vitam, studia, ac fata Ejus ignoramus. Quae Cwittingerus in Sua Hungaria Literata, Bonfinius Decade IV. Pierius Valerianus in Libro de infelicitare Eruditorum, Sambucus, ac Novus Jani Poematum Editor in Praefationibus, nos de Jano nostro docuerunt, pauca sunc, nec iis elaborara studiis ut nihil amplius desiderari possit. Cum autem nova nunc ejus Operum, parcim hactenus ineditorum, ex M SStis fide dignissimis, pararetur editio, hoc ego negotium mihi

sumpli, ut vitam quoque, ac fata Auctoris elegantissimi ea qua par est diligentia describerem.

Nec me latet, Reverendissime Praesul, in Archivo Quinque-Ecclesiarum plurima extare Anecdota, quae ad Vitam Auctoris nostri illustrandam vel maxime inserviant. Quare oro Te atque obsecro, ut eorum Copiam mihi facere vel inprimis saltem indicem mittere digneris; ut ea quae magis necessaria videbuntur, fideli alicujus manu describi possint. Facies certe rem Eruditis omnibus gratam, mihi gratissimam, tantoque Presule dignam.

Ego autem pro Tua in me benevolentia ac humanitate grati animi publica documenta daturus libenter fatebor me per Te profecisse: quod a Dignitare Tua minime alienum existimo.

Fac igitur, Reverendissime, ac Excellentissime Praesul, ut mihi, studiisque meis hac in re faveas, probesque Orbi Erudito non deesse, in Hungaria Mecoenates. Vale, iterumque Vale.

Dabam Viennae Austriae

IV. ante Kal. Octbris MDCCLXIII.

Latin
2023-08-31 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820