LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Cum favente Numine illaeso pede terminare labentis anni spatium, et vacare a Studiis Scholasticis licuerit: jussu Superiorum meorum ad Excellentiam Vestram scribere literas mea permagni interfuit. Libuit autem certiorem reddere; me ante kökinyiensia gaudia quantum hac inter licebit Hiscoriae Ecclesiasticae Studio operam dare; maxime quod studium hoc haud parum emolumenti Sacro Scientiarum generi afferre cognovorim sed et jam pragustum aliquem habeam ex succisiva intercaeteras occupationes meas lectione, ad quam deinceps continuandam libri catenus pro bibliothecula mea comparati, vehementer admodum me extimulant. Equidem copiosa me imitto segeti, et licet eandem per meam in seminario commorationem usque ad maturitem suam perventuram haud credam; id tamen relaturum me confido, ut in iis saltem, quae Theologicis in disciplinis explicanda occurrunt rudis omnino non inveniar. Quod dum Excellentiae Vestrae humillime perscribendum duxi in osculo Sacrarum manuum emorior Excellentiae Vestrae (...) Antonius Balovics Pécs 9 7bris 1770 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820