LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [552]

552 
Mitterpacher
Dániel
Klimo
György
1710-1777
Róma
Pécs
1766-12-09
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1.a.1. 1766. 506-508.

Quoniam nullam habeo occasionem sat aequam, qua Excellentissimo Domino per literas moles tus esse audeam obsequium vero meum atque submissionem iisdem saepius contestari, insolens duxam, cum plus illi frequenti commemoratione detrahi, quam adjici, posse videam, ideo illa quovis alio tempore sie intra me retineo, ut non tamen debiti, ea quandoque aperiendi, obliviscar, quod cum non raro instet, nunquam tamen magis, quam hac solemni Nativitatis Domini festivitate, qua ob singularem saluatoris in homines beneficentiam, nos quoque ad recognoscenda hominum in nos beneficia invitamus; quae cum amplissima ab Excellentissimo Domino in me profecta sint, non possum diei adeo singularis recordari, quin una Excellentissimum Dominum memoria repetam, et illico felicem, prosperum que ejusdem adventum preter, ac etiam à Deo Optimo Maximo, ut in seram aetatem Excellentissimum Praesulem nostrum cum omni bonorum affluentia conservare velit, continuis precibus implorare me debere intelligam. Quod cum pro eo, ac debeo, facio, eam interim ab Excellentissimo Domino gratiam mihi dari postulo, qua à tantorum beneficiorum onere sublever, quam in rem cum nihil pari veneratione prosequar, ac Excellentissimi Domini mandata, nihil etiam submissa magis devotione flagito, quam mihi uberrima ea porrigi, quibus et Obsequium, et obedientiam contistari valeam, ad quod facit etiam praeter desiderium summum, atque serviendi honorem in me resultantem, proximi reditus mei, nisi de hoc secus statuere Excellentissimo Domino visum fuerit, opportuna occasio; cujus ego sane injucundam con stanter tenebo memoriam, nisi specialiter Excellentissimi Domini servitus fuerit impensa.

Ordinem Subdiaconatus, ausus mentem Excellentissimi Domini interpretari, proximis hisce Festis recipiam caetera, quae de me decernere Excellentissimus Dominus dignatus fuerit, debito respecta, atque submissione praestolor. Queis me pretiosissimis gratys, et favoribus, altoque patrocinio demississime comendans in profundo sacrarum manuum osculo emorior.

 

Romae 9 Decemb. 1766

 

Daniel Mitterpacher

Latin
2023-08-28 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820