LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [548]

548 
Koller
József
Klimo
György
1710-1777
Firenze
Pécs
1766-09-15
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1.a.1. 1766. 338-339

Excellentissime Illustrissime et Reverendissime Domine Domine et Praelate mihi Gratosissime, Benignissime.

 

Quantum Gratiosissima Excellentiae Vestrae Literae anxia, afflictum exspectatione animum recrearint, defunt verba conanti explicare. Ut vidi veneratus sum Patrium Numen affectu; nutu osculo, un potui; miratus e tantis, quiibus implicatum erat certe, erroribus ad me perluctatum esse; fortem mihi meam, utcunque facta esset melior, gratulatus. Prior Epistola meis, quae pervasit ista, viarum periculis intercidit; Haec autem quae 7 Aug. scripta erat, auspicatissimo Tabellione. Bergomum perlata, atque inde a P. Gazzaniga mihi Florentia jam tum agenti missa, die 14ta Sept. reddita est. Erexit me ipsa, uti solum, ita, Consilii inopem, et aliena hactenus Sequentem Consilia palam facto Benigno Assensu confirmavit, atque absoluta agendorum ratione instruxit. Romam itaque 18 Mensum currentem proficisci constitui recta ad P. P. Paulinorum Residentiam, deinde Reverendissimum P. Generalem Ord. Praedicarorum a P. Gazzaniga Literis jam praeventum, Amicosque Suos adibo, et nisi ipsi hospitium mihi legerint, ab Amicis Excellentiae Vestrae pendebo. Quo tempore fore ut, aeris indigeam, uti Mediolano et Ticino perscripsi, iterum submisse significo, siquidem in itinere  usque Genua triginta et octo, inde usque Florentia comprehensa Pisana Laurea triginta atque unum aureos non comprehensis, qui in saepe occurrentes necessitates, es necessarias liberalitates expromendi erant, expenderim. Praeterea Florentiae ubi Magnorum conspectui sese offerre oportebat, et vestiariam supellectilem leviori voenire atque Romae communiter didici, de duplici vestitu mihi providi viginti aureorum sumptu. Alter eorum talaris est sericens, brevis alter e panno ferito. Restas iter mihi cum sex aureis suscipiendum. Quidquid autem supra opus erit, Romae mihi commodabitur, donec Excellentia Vestra mihi Benigne provideat. Quantum hospitii pretium futurum sit, nec auditu, neque conjectura assequi possum, intelligam Romae, et quamprimum ad Excellentiam Vestram scribendo referam. Et haec quidem in praescripto argumento submisse exposui. Ad quae adjicio: Heri a Sua Excellentia, Mareschallo Botta me plena accepisse licentiam non modor Manuscripum Jani Pannonii quod repereram, sed quodvis aliud transumendi, unde istud postremis hisce diebus curas meas occupat. Post cras Celsitudine Regiam Archi-Ducem Leopoldum ad osculum manus accedam. Demum coactus meis literis alias cujusdam Patris, qui omnibus quibus potuit me officis coluit, includo. Excellentiae Vestrae Paternas manus exosculor, et 

submissa veneratione persevero 

Excellentiae Vestrae 

 

Florentiae 15 Sept 1766

Josephus Koller

Latin
2023-08-27 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820