LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [547]

547 
Koller
József
Klimo
György
1710-1777
Milánó
Pécs
1766-08-18
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1.a.1. 1766. 284-285

Excellencissime Illustrissime et Revevendissime Domine Domine ex Praelate mihi Gratiosissime Benignissime!

 

Venetiis, datis Literis apud Excellentiam, Vestram supplices precabamur, ut Romam ire mihi liceret. Nihil sive ad eas, sive ad alias eodem tempore ad alios scriptas responsi accepimus, ut adeo non mediocriter dubitaremus utrasque aut alterutras perlatas fuisse. Utcunque acciderit necessitare constringimur aliquid ante scripto expressam Excellentia Vestra voluntatem agendi. Temporis enim brevitas repeti preces non adiettit, et sin’ Romam profectus fuero, quod nunc duntaxat mihi possibile est, et hortatam me fuisse Excellentiam Vestram memini, ut irem si possem minus ex audacia periculum mihi imminet, magna autem forte, certe inutilis si neglexero poenitentia. Quamobrem P. Gazzaniga pro plena, qua obtinuit, mei potestare Romano itineri me committere statuit. Cui rei P. Remedelli, esto non rogatus, operam dudum suam pollicinus est, et me jam Genuae praestolatur. Quod cum evenerit, Romae Reverebdissimi ordinis Praedicatorum Generalis specialem Protectionem sperandam habeo, Cujus Beneficio non magnis expensis ibi morari potero. Quod ad reditum attinet, Excellennae Vestrae utique subegi, optimum tamen videtur mihi futurum, si cum Mitterpachero convenientissima societate inita remearent. Ad quae ominam perficienda quia peculium, diffecturum non possum affirmare, submisse Excellentiae Vestrae supplex fio, ut pro Paterna Benignitate ordinare dignetur. Exosculor Parernas Manus, prosperam a Deo valetudinem constanter enixeque pero, et submissa veneratione persevero

 

Mediolani 18 Aug 1766

Josephus Koller

2023-08-27 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820