LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Excellentissime Ilustrissime et Reverendissime Domine Domine et Praelate mihi Gratiosissime Benignissime! Maximas ego Excellentiae Vestrae grates demisse persolvo, primum proco, quod iis, quas pro sapientiae Laurea susceperam, curis me liberare, deinde, quod necessariam pecuniam Paterna Liberalitate destinare dignata est. Illae constitutum Studiorum ordinem non parum turbare poterant; istam deesse mihi non patitur Humanissimus Residentia Prior, etiam tantisper, dum numerata foris pecunia huc, quod fiet brevi, transferatur. Qua re cum ad meliorem transigendi temporis rationem expeditior fiam, satisfacere pro officio diligenti studio contendo. Literas, quales amavi hactenus, adhuc placent, Ecclesiasticae videlicet, eaeque prae reliquis ex antiquitate graviores. Has innocuis furtis in Adversaria subduco, temporibus digero, et sicuti sanctas scripturas penes se habere cuique facillimum est, idem de continua Traditione Beneficii atque Felicitatis affecto. Scholasticos Theologos, sed intervallo neutiquam pari, conjungo; gregarios nonnunquam, divum Thomam crebro lego. Neque de Aegyptiorum vasis nihil curo, sed Classicos Gentilium Libros contra taedium adhibere soleo. Datariae et Curiae Romanae Consuetudines a peritis eo conatu perdisco, ut aliis studiis locum concessisse, isti non negasse videar. Viros Eruditos Arbitros Literariae occupationis habeo, nihilque ago, quod iis non fuerit probatum. Proinde ad profectum meum quidquid pertinet, valetudinem, Moderatores, Librorum et Hospitii commoda mihi suppetunt etiam abunde. Faxis Deus, ut effectus respondeat, Qui ut Excellentiam Vestram diu icolumem servet, precor, et Paternas manus exosculans submissa veneratione persevero Excellentiae Vestrae Romae 19 Novembre 1766 Humillimus servus et cliens Josephus Koller |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820