LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [544]

544 
Koller
József
Klimo
György
1710-1777
Róma
Pécs
1766-09-24
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1.a.1. 1766. 361-362

Excellentissime Illustrissime et Reverendissime Domine Domine et Praelate mihi Gratiosissime Benignissime

 

Die 17 mensum currentem postquam ab osculo manus Suae Celsitudinis Regiae redii, Florentia discessi, atque Romam die 22 feliciter advem: ubi ab A. R. P. Priove Residentiae Paulina Patrio amore susceptus fui, atque nisi Excellentia Vestra aliter aperte decernat, toto

morae meae tempore apud eos Patres manere constitui; Amici enim Paris Gazzaniga, nullum hactenus mihi paraverunt hospitium, quod alioqui aeque in privata Domo inveniri posse Reverendissimus Praedicatorum Generalis mihi dicebat, Dominus autem Giordani melius aut par etiam illi, quod in Residentia habeo, hospitium se nullum nosse affirmavit. Praeterea domestia et consuetudo et vivendi ratio in ea quae est situs aerisque amaemitas et clementia me nimium delectant. P. Marton Prior Residentiae, qui Excellentiae Vestrae manus exosculatur, etsi a Convictoribus pro victu et cubili duodecim scuta Romana menstrua recipere consuetum sit, et moderna tempora sint difficillima, Gentilitio affectu duo sponte remittit, Reverendissimus Generalis Praedicatorum omnem, qua mihi prodesse possit, facultatem mihi humanissme liberalissimeque addixit. Dominus Giordani suum Excellentiae Vestrae obsequium protestatur, et hoc unum, scilicet bene valere jubet. D. de Angelis stylum Curiae Romanae, coetera P. Mamachi Theol. Casanatensis me docebit. Exosculor Manus Excellentiae Vestrae et submissa veneratione persevero

Excellentiae Vestrae

Romae 24 7bris 1766

Josephus Koller

Latin
2023-08-27 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820