LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Excelentissime Illustrissime et Reverendissime Domine Domine et Praelate mihi Gratiosissime Benignissime! De gradu Theologico, rem, sicuti Excellentia Vestra Gratiose disposuit, ad R. P. Gazzaniga arbitrium retuli. Egi cum Sua Paternitate praeterea de ratione itineris, quae, cum ne sibi quidem de ea plene constet, et satis ad deliberandum superesse morae, et ubi Excellentiae Vestrae praescripta servitia uterque Posonii praestabimus, se minutim expositurum affirmavit. Expensae quanta fururae sint, nemo velexeo facile divinaverit, quod dubium fiat, an P. Remedelli una iturus sit, an prior in Italiam, absolutis scilicet jam hactenus negotiis Reipublica, discessurus; utcunque evenerit, futuras eas non leves haud leviter conjicio: quodsi enim collato aere tres profecturi sinus, quinquaginta aureos communi peculio mimine suffecturos Eadem Paternitas Sua deprehendit, quemadmodum et adipiscendo Bononiae honori. Septuagena et quod superat, scuta praenumeranda fore. Cum secundo scripsero, scribere forte potero luculentius, praesertim si de quibus percontari debeam, plenius cognovero. Reliquum scriptionis est de re vestiaria: hybernam vestem sequutura hyemi servo, ea vero, quae superest, aestiva nonnullis partibus magis conspicuis atteritur, alibi maculosa est, minus tamen, quam ut quotidianis usibus non sit plane idonea; cum nihilominus contingas sape, ut apud quosdam, uti Excellentia Vestra jubere dignabatur, officii causa verser, praesumpsi haec submisse significare, supplicans, ut quod necessarium Excellentia Vestra judicaverit, Benigne disponere dignetur. R. P. Gazzaniga Acta secunda Synodi ultrajectensis, Gallica item Ecclesiae ejus historiam, et Epistolam Archi-Episcopi sui ad Benedictum XIV, Encyclicam item Suae synodi Gallico et Latino idiomate, dui quaesitas, tandem repertas ad me misit, quas cum primum potuero Posonium mittam, si nempe tuto licuerit, nisi enim caute egero, memo ne ad Censuram perlata adhaerescant. Idem Excellentiam Vestram humillime reveretur. Ego submissa veneratione persevero Excellentiae Vestrae Viennae 25 Apr. 1766. Josephus Koller |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820