LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [541]

541 
Koller
József
Klimo
György
1710-1777
Bécs
Pécs
1766-04-22
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1.a.1. 1766. 132.

Excellentissime Illustrissime et Reverendissime Domine Domine et Praelate mihi Gratiosissime Benignissime!

Cum improvisus Excellenntiae Vestrae discessus debitis demississimis officiis eam, quae ex ordine temporis exspectatur, gratiam abstuleris. Excellentiam Vestram suppliciter oro, ut prepostera obsequia mea boni consulere, et quae in Onomasici Sui Festivitate vota nuncupo, Benigne suscipere dignetur. Quae qualia sint, verbis non explico, quivis tamen intelligit et maxima esse et tenerrimo affectu concepta; hanc opinionem humanitatis etiam coeteris superfuturam confido. Qui sacras Manus exosculans submissa veneratione persevero

Excellentiae Vestrae

 

Vienne 22 Apr. 1766

Josephus Koller

2023-08-26 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820