LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Excellentissime Illustrissime ex Reverendissime Domine Domine ex Praelate mihi Grarississime Benignissime! Heri Venetias feliciter appulimus. Unde ut Excellentiae Vestrae scriberem cum officii ratio addito insuper imperio confirmata, tum novem, quod in mentem per iter advenit, Consilium admovit. Est istud autem: Utne cum sicuti oportuna, ita singularis invisendae Italiae occasio penes me sit, postquam multum dia noctuque profectus fuero, Italia nondum viderim; Hoc videlicet curandum esse, ut Romae conspectum non dio adjiciam ad Cumulum, sed inde cumulum facia. Res ad Excellentiam Vestram utique referenda est, et quia Patri Gazzaniga natales atque progressum debet, si hoc fecero, nihil temere ausums videbor. Eum in finem quo modo contendendum sit ita Cogitarimus: Nunc Bergamum recta eundu esse, ibi exspectanda Excellentia Vestrae mandata, quae ea advenerint, mense septembri Genuam, Florentiam Pisam videndam ibique Gradumsumendum, deinde Romam proficiscendum esse. Ubi duobus vel tribus mensibus transactis, uti Excellentia Vestra praescripseris, rediturus suis. Quod si Excellentiae Vestrae placeat, ad eam, quae penes rue est pecuniam quim piam Benigne adsicere dignabiner, illud autem non prorsus multum. Pollicetur enim daturum se operam Pater Gazzaniga, ut per iter quidem in conventibus excipiar, Romæ aurem Amicorum suorum opera Hospitium mihi levi pretio paretur. ego aeconomia qua potero effecturum me polliceor ut pro Romano itinere et Gradu Theologico sexaginta aurei mihi remaneant. Ista vix ut negligenter seu potius cursim adseribam tempus inveni; Cujus rei suppliciter veniam pero, et Benignae Dispositioni me subjiciens uti par est, submissa veneratione persevero Excellentiae Vestrae Venetiis 12 Julii 1766 Josephus Koller |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820