LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [539]

539 
Koller
József
Klimo
György
1710-1777
Bergamo
Pécs
1766-07-23
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1.a.1. 1766. 236-237.

Excellentissime Illusrissime et Reverendissime Domine Domine ex Praelate mihi Gratiosissime Benignissime!

 

Cum die 15t Venetiis discessissemus, Patavium, Vincentiam, Veronam, Brixiam pogressi, Bergomum hodie venimus. In iis urbibus, nihil quod visu dignissimum esset, praeterivi; praeter Ecclesiarum splendorem Bibliothecas et viros Doctos praesertim visitavi, equorum numero cum PP Patuzzi, Finetti, Venetiis, A. Domino Trivellati, P. Valsecchi Patavii, Domonis Balleriniis, D. Mascharoni Veronae conversatus fui, horum copiam Patre Gazzaniga quibusis curis mihi suppeditante qui Excellentiam Vestram humillime reveretur, et ubique magnifice quidem laudibus effert, fidem autem plerumque non facit, sed quam invenit, confirmat. Egit etiam mecum apud Simonem occhi de Breviario praescripta formae, nullam tamen reperire potuit, quod ullum e desideratis commodis haberet. Constituis Bergomi eousque morari, donec Excellentie Vestrae mandata ad nos perferantur. Coelum Italicum adeo oportunum est mihi, ut insi inconditum cicadarum stridorem jam inde ab ingressu Italiae exaudire coepissem, haud facile, unde abessem, adverterem. Nihil praeterea deest mihi sive de officiis hominum, sive de hospitii commodo, sive demum de Germanica prope victus lautitia.

Quae cum etiam defuerint, satis bene habui, dummodo Excellentia Vestra incolumnis sit. Istud a Deo peto, et humillime Manus exosculans submissa veneratione persevero

Excellentiae Vestrae

 

Bergomi 23 Julii 1766

Latin
2023-08-25 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820