LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Fama est Excellentiam vestram Quinque - Ecclesiis mansuram de cujus pondere quia judicare non possum, res meas in utrumis eventum instituo: videlicet ipse hodie Posonium descendo, has vero literas ad Excellentiam Vostram destino, quibus submisse significo A. R. Patrem Gazzaniga Bergamum jam nuntiasse me sui socium fore, qui ita secomparat, ut insi Tractatus editio serius, quod non apparet, absolvatur, prima aut secunda Julii die iter ingrediatur, Idem et de hospitio meo pro sequenti anno sollicitus est, quae curae, si Excellentia Vestra in Pazmaniano Collegio me habitare malis, necessaria non sunt. Nam hujusmodi habitatio genio meo et pristinae consuetudini prorsus congruit. In utroque Excellentiae Vestrae Benignae, Dispositioni me humillime totum permittens submissa veneratione persevero Excellentiae Vestrae Illustrissimus mihique Gratiosissimus D. Festetics Excellentiam Vostram plurimum reveretur. Vienna 19e Junii 1766 Josephus Koller |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820