LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [536]

536 
Koller
József
Klimo
György
1710-1777
Bécs
Pécs
1766-05-13
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1.a.1. 1766. 159-160.

Excellentissime Illustrissime et Reverendissime, Domine Domine et Praelate mihi Gratiosissime Benignissime!

 

Secundum Gratiosam Excellentiae Vestrae Resolutionem vestis mihi paratur; pro quo post humillima, Manuum oscula quas postum grates submisse persolvo. R. P. Remedelli itineris socius alioqui futurus opinione citius a nobis discessit. R. P. Gazzaniga sollicite urget Tractatus fui editionem; quae cumprimum perfecta prodierit; nihil eum praeterea morabitur; dimidium et quod supra est, jam typis expressum est, reliquum, si cuvet Typographus diligenter, quatuor decim dierum spatio succedet. Ne proinde Sua Paternitas mei causa forsitan diutius iter differre debeat, ex Ejusdem Consilio mox ab Adventu Excellentiae Vestrae Posonium venire praesumam, ut Benignam Excellentiae Vestrae Dispositionem humillime percipiam, et si denique eundum sit, pro tanto itineri necessariis supplex fiam. Postquam autem Sua Paterniras, ab impedimentis expedita erit, venturam se quoque Posonium, et post obsequia apud Excellentiam vestram persoluta, me secum simul Posonio, simul in Italiam sumpturam. Quam cum tantopere maturare abitum Cognovi, coepi cogitare, ut in Paterna Domo vestes lineas majori numero praeparari curem; sed cum hae ipsae cujusmodi esse debeant, ignorarem, malui exspectare, donec Excellentia Vestra, a Cujus Arbitrio haec omnia dependent, Disponere dignetur. Cui me et plenissime et libentissime permittens submissa veneratione persevero

 

Excellentiae Vestrae

 

Viennae 13 Maji 1766

Humillimus servus et Cliens

Josephus Koller

Latin
2023-08-24 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820