LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [527]

527 
Koller
József
Klimo
György
1710-1777
Bécs
Pécs
1766-02-10
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1.a.1. 1766. 44.

Excellentissime Illustrissime et Reverendissime Domine Domine et Praelate mihi Gratiofissime, Benignissime!

 

Catalogum Librorum Bibliothecae Eszterhazianae Excellentiae Vestrae humillime praesento, sicuti et Apographam Privilegiorum Episcopatus Quinque Ecclesiensis descriptionem. Quae ad calcem appositae sunt Adnotationes, Moderatore non conscio scriptae sunt omnes, quaedam etiam cogitatae; quod idcirco confiteor, ut si quid in iis erroneum sit, liber sit Ille ab invidia, quando meum illud esse intelligetur. Sin autem propitie de iis censebitur, istae mihi erunt fructuum inusitati laboris primitiae. qui submissa veneratione persevero

Excellentiae Vestrae

 

Viennae die 10 Febr. 1766.

 

Josephus Koller

Latin
2023-08-23 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820