LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Excellenrissime, Illustrissime, a Reverendissime Domine Episcope, Domine Domine Graciosissime, Benignissime! Jam non miror, qui Tantalus medias inter aquas, ut Poetae fabulantur, stet sitibundus; sto quippe ex ego, imo non nunquam diu etiam cogitans in amplissima, ut ita dicam rerum Sylva consideo, et tamen, quid aut Magnitudine Excellentiae Vestrae dignum, aut ab ingenio meo non alienum scribam? vix invenissem, nisi quam ipsa rerum copia denegavit, praesens eandem subministrasset temporis ratio scribendi materiam. Est autem hujuscemodi: Deo ita misericorditer indulgente Excellentia Vestra gratiose conferente ad sacrum, et Angelicis humeris formidandum Presbyteratus Officium utinam pari virtute et robore! sum promotus restat solum, ut primam Omnipotenti Hostiam immolem. Hanc porro; cum genere illustres, tum virtutibus conspicui viri laudabili sane pietate, et Zelo ambiverunt; e quibus recens quoque D. Consiliarius Christophorus Festetics, ut in oppido suo Keszthel, tantum Mysterium operarer, supplici epistolio expoposit; et huic prae caeteris, non solum quia minus abhinc aliis distat, sed etiam quia avia mea prope quimque jam su pra nonaginta annos numerans isthoc solatium capiendi ex me desiderio tenetur, deferendum existimavi. Proinde: cum Excellentiae Vestrae, ut istorum, aliorumque votum possim explere unice intersit, etiam, atque etiam, ea, qua par ess humilitate et reverentia rogo, ut mihi post tertium jam Scholasticorum laborum annum paternam domum revisendi copiam facere dignetur. Erit hoc sane non minus honorificum nobis, qui extra Dioecesim cum desiderio videmur, cum gratulatione excipimur, et cum dolore amittimur, quam solatiosum bonis omnibus, qui aut, nunquam primis Missarum solemnibus intererant, aut, quanto ea frequentius sibi applicuerunt, tanto ardentius cupiunt, et desiderant. Me autem quod concernit: quantum exilitas mea dictaverit, ita illis in partibus versari studebo, ut et nihil bene morato Ecclesiastico detractum iri patiar, et ad praestitutos dies in omni obedientia revertar. Quare dum ite rum Excellentiam vestram cum optima spe oro, atque obtestor, eidem a Deo ter optimo, Maximo ad earum virtutum, quibus jam perfruitur cumulum, omnium coelestis gratiae donorum accessionem precornec non studia, et obsequia mea, adeoque me ipsum defero, Sacratissimas Excellentiae vestrae manus humillimo osculo veneror, et cum speciali, pia, ae jugi ad Aras memoria maneo Excellentiae Vestrae 5. Ecclesiis 22 8bris 1765. Clientum infimus Georgius Kesztheli |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820