LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [525]

525 
Koller
József
Klimo
György
1710-1777
Bécs
Pécs
1765-12-21
PEL I. 1.a.1. 1765. 440-441.

Quod diu in votis, habui, heri spectabilem Dominum Bibliothecae Palatinae Custodem apud Se conveni. Magna me voluptate affecit conspectus; majori sermonis consuetudo. Rogabat multa de Quinque-Ecclesiensibus Literis, et exea, quam pro veritate simpliciter retuli, recensione, plurimum delectabatur. Mirari jam coeperat, nisi cujus auspiciis ista et tentata et confecta essent, meminisset. Postea translata in me oratione, quid didicissem hactenus, et ad quae deinceps studia animum attulissem quaesivit; Ista ex ordine edoctus, pauca de singulis Scientiis locutus est, ac ut ab Historia Patria, quae et ob usus frequentiam et convenientiam rei, atque necessitatem caeteras merito ocupare audeat, operam exordirer, commendavit; ne autem in minus frequentatis a me semitis ingredi sine Duce ignorarem, eum quem desiderare debueram, dedit mihi, hoc est seipsum. Partito inox opere initium a Re Diplomatica Ecclesiae Hungariae, atque in primum, quae in hus propiora sunt, faciendum existimavit. Eum in finem tradidit mihi complures paginas, in quibus Priviligia Episcopatus Quinque Ecclesiensis ad fidem Manuscriptorum Authenticorum descripta erans; domi ex verbo in chartas proprias transferendas; quod transumptum subinde cum origine collatum fidele esse apographum probaretur. Examinandas praeterea diligenter, et observata ultro citroque, studiose consignanda fore fore subjecit. Tanti hoc solum esse mihi visum est, ut de eo ad Excellentiam Vostram quamprimum scribere me debere arbitrarer. Erit potissimum cur mihi gratuler, si in hoc studio cum Approbatione Excellentiae Vestrae versatus fuero. Qui Paternas manus filiali tenevitudine exosculans submissa cum veneratione persevero.

 

 

Excellentiae Vestrae

 

 

 

 

Viennae die 21t Dec. 1765.

 

Servus hummillimus et Cliens

Josephus Koller 

Latin
2023-08-21 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820