LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Excellentissime Illustrissme et Reverendissime Domine Domine et Praelate mihi Gratiosissime Benignissime! Inter coetera ad Historium Ecclesiasticam Hungariae adminicula illud necessarium esse ex Domino Consiliario Kollár didici: ut edita a P. Péterffi Concilia diligenti manu versarem. Protinus accessi animo, secuturus opere, si talia volumina apud me, seu in Domestica Bibliotheca deprehendissem. Quapropter Excellentiae Vestrae, quae una universa quibus sive ad necessitatem instrui. Sive ad copiam possim abundare, mihi gratiosissime Sufficit, Supplex fio, ut opus requisitum, studiorum meorum alimentum, ad cumulum adjicere dignetur. Pio qua Gratia Excellentiae Vestrae coram sacras Manus exosculabor. Qui ut multi Anni novi in principio Excellentiae Vestrae veterascant in exitu. Deum deprecor et submissa veneratione persevero Excellentiae Vestrae Humillimus servus et Cliens Johephus Koller
Viennae die 28 Dec. 1765 Johephus Koller
Adjicere deteo, sed duntaxat tanquam ad calcem: aegrora steme leviter, brevi autem valuisse, curis Domini de Fetzer, qui Excellentiae Vestrae suam humillimam reverentiam per me significat. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820