LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [523]

523 
Koller
József
Klimo
György
1710-1777
Bécs
Pécs
1765-12-19
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1.a.1. 1765. 426-427.

Excellentissime Ilustrissime et Reverendisime Domine Domine ac Praelate mihi Gratiosissime Benignissime!

 

Sicuti Excellentia Vestra ad ea, de quibus submisse rogabam, Benigne consulere dignata est, ita plane agendorum rationes institui: Redivi ad Archi-Episcopum, et placere mihi, immototum jam me obsequi Gratiosis consiliis declaravi. Probavit promptam inclinationem et vocato Clericorum Directore de omnibus; quae mihi concesserat, mandavit, mihi deinde dixit: quando vellem ad eos ingrediendi, exeundi cum vellem potestas penes ine esset; Peregi ego grates diligentissime pro eo, ac debui et brevi diversis temporibus meditationi, circulo, repetitioni interfui. Jus Canonicum, et Naturae semel ac iterum audivi, et cum apud prioris Professorem essem officii causa. Suam mihi amicitiam Excellentiae Vestrae Nomine conciliavi. Ista hactenus. Nunc quia affectus mei froenum ultra non sustinent, Historiam quaquaversum sollicite circumspicio, adeo Bibliothecas, eos praesertim, quos earum custodes aegre diuturna quaestione atineis abstrahunt, Scriptores lego, et ex editis inedita ex impressis facio manuscripta. Mannagettiana copiosa est, sed majorem partem nimis obsoleta, in qua, et duplici Dominicana in recentiores et accuratas editiones frustra inquiro; quodsi tamen iis Palatinam adjunxero, omnia me habiturum confido ad absolutionem operis necessaria, illis temporis et propinquitatis, hac Librorum emolumenta suppeditantibus. His curis modo distineor. Utraque, et quae gessi et quae delibero, Excellentiae Vestrae submisse significavi. Qui sacratissimas Manus suppliciter eaosculor, et submissa veneratione persevero

Excellentiae Vestrae

Servus humillimus et cliens

Viennae die 19 Dec. 1765

Josephus Koller

2023-08-21 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820