LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [521]

521 
Koller
József
Klimo
György
1710-1777
Bécs
Pécs
1765-12-07
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1.a.1. 1765. 405-406.

Cum Viennam ante horam seatam pomeridianam feliciter pervenissem, tertio ab inde die suam Eminentiam Cardinalem accessurus post varium per contigua aedificia errorem ad Anticameram pervasi. Ibi cum inter multos majoris notae viros consistens de re pene desperarem, accidit ut exiens e Cubili Archi Episcopus me intercoeteros occultum rimatus conspicaretur. Eso neminem graviori ad ei colloquendum titulo urgeri arbitratus appropinquavi, ac quis essem, rogatus Clericum, illum Episcopi Quinque-Ecclessensis

me esse respondi. Satis erat hoc dixisse ut noscerer, ut ad se introducerer, ut benigno Sermone interpellarer. Postquam Suae Eminentiae studiorum meorum rationem aperui, probavit omnia et qua via officio optime satisfacerem, saluberrima monita, de suo contulit. Nolo ego ista distincte commemorare, cum et complura sint, et ca, hisque similia ab Excellentia Vostra dudum antea didicerim. Illud in iis fuit singulare: ut auam erga me Benevolentiam clarius mihi explicaret, concessurum se spopondit, si vellem in Suo Seminario diebus aliquot a matutina meditatione ad vesperam essem, qui Clerus ibi educetur, qua parte scie deterius, scie melius atque Quinque-Ecclesiis, viderem, Eloquentiam, sicuti ipsis traditur, audire tentarem. Haesi ego ad haec; sed forte subjunxit: Cogitarem de his, quodque deliberavero, postea ad se perferrem. Cogitavi ego, sed nihil, nisi ut ad Excellentiam Vostram scriberem et quid mihi agendum Sit, Inde acciperem, deliberavi. Excellentiam Vostram itaque majorem in modum oro, ut de cave edoceri me jubere dignetur, quia ne respondeam, forte ne die quidem potero evitare. Atque hujus potissimum Causa Literarium officium maturavi; qui in Paternis gratiis submissa veneratione persevero

Excellentiae Vestrae

Viennae de 7 10bris

Servus humillimus et Cliens

Josephus Koller

2023-08-21 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820