LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [515]

515 
Mikulits
Antal
Klimo
György
1710-1777
Pécs
Pécs
1764-09-23
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1.a.1. 1764. 281-282.

Excellentissime, Illustrissime, ac Reverendissime Domine Praesul, Domine, Domine Graziosissime!

 

Anxio mihi et sollicito, quid scriberem, venit in mentem, significare Excellentiae Vestrae, quanto studio, quantaque animi contenzione Ciceronem, cujus opera ex sua singulari liberalitate nobis largiri dignata est, lectitaverimus. In quo sane legendo ego eo majorem (absit manis verbo gloria) operam collocavi, quod sedulam ejusdem lectionem esse oppido fructuosam, atque utilem, utpote quae in rebus inveniendis ingenium acuit, judicium format, verborum perinde, ac sententiarum, parit copiam, et mirabilem ad fert scribendi, dicendique, promptitudinem, liquido cognoseebam, maxime si accedat frequensusus, ac exercitatio, quae ut reliquis in artibus, atque disciplinis requiritur: ita certe in hac recte, et nitide scribendi scribendi facultate desideratur. Atque hinc esse arbitror, quod ipse eloquentiae Princeps Cicero se nonnihil formidare asseverer,si crebro sese non exercerer, ne, quod adeptus erat in arte oraroria; pedetemtim exaresceret. Multo itaque magis lectionem juxta, et frequentem scribendi exercitationem mihi necessariam esse puto, quim potius hoc firmiter per svadeo: ut adeo has autumni ferias, potissimum volvendo Ciceronem, conterere, in animum induxerim meum, indubie sperans, fore, ut ejusdem lectione et consequar venustatem in contexendis literis, atque elegantiam, et Excellentie Vestrae voluntati, quae id ipsum postulat, plene, cumulateque satisfaciam. In reliquo, dum sacris Excellentiae Vestrae manibus oscula admoveo, me preziosis ejusdem gratiis demisse

devovens, debita cum venerazione, persevero

Excellentiae Vestrae

Antonius Mikulits 

 

1764. szept. 23.

Latin
2023-08-19 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820