LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [514]

514 
Koller
József
Klimo
György
1710-1777
Pécs
Pécs
1764-09-23
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1.a.1. 1764. 290-291.

Excellentissime Illustrissime ac Reverendissime Domine Domine ac Praelate, mihi Gratiosissime, Benignissime!

 

Erat hactenus de quo plurimum glorier: quod sub Auspiciis Excellenciae Vestrae Theologicis Disciplinis imbui coepi; Nunc autem habeo etiam de quo uberrime mihi, gratuler: id nempe mihi obtigisse, ut qui hactenus inter privatos parietes delitui, qualem qualem Literarium profectum in Arena publica palam probem. Utrumque Excellentiae Vestrae debeo: illud Providenti, istud jam pene etiam exornanti. Unde necessario sequi intellexi, in conficiendo Scholastico Curriculo praecipuam mihi operam collocandam esse. Laborem eventus ne fallat, hebetatas primum annua exercitatone Ingenii vires brevi otio recreabo, deinde revertens ad chartas studio Ecclesiasticae Historiae, quam hoc anno opere Abbatis Florii gallice conscripto usus, non ita obiter atque antea, pertractavi, tectum imponam. Nam sine har scientia non nisi leviter in Theologia pedem fixisse me putabam, et ejus utilitas tanta est, ut a nemine ignorari possit. Cedat mihi prospere haec industria, et spem facere Excellentiae Vestrae non dubito, fore, ut cum his adminiculis inscructus prodiero, eam, quae forte de me concepta est exspectatio, si non exaequasse, certe consectatus fuisse videar. Atque hac spe fretus Beneficentissimam Excellentiae Vestrae Manum suppliciter exosculor et audacter oro: ut quia quemadmodum Universos, ita me potiſsimum Munificentia Sua perpetuum Sibi clientem devinxit, Assertiones Theologicas Suo inscribi Nomini patiatur. Ut cum videant omnes, quantum debeam, videant etiam, in testimonium grati amimi quantulum moliar. Utcumque autem de hoc Publica Excellentiae Vestrae Modestia decreverit, ego certe referendos oim e quibusvis scientiis fructus eidem adscribam, et submississima veneratione perseverabo.

 

Pécs, 1764. szept. 23.

 

Josephus Koller.

Latin
2023-08-19 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820