LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [511]

511 
gróf
Teleki
Sámuel
Klimo
György
1710-1777
Sárd
Pécs
1764-04-15
Pécsi Egyházmegyei Levéltár
PEL I. 1.a.1. 1764. 68-71.

Reverendissimo Viro

Excellentisimo Domino Domino Georgio Klimo

Quinque-Ecclesiensi Episcopo.

Samuel Comes Teleki


Etsi nimis audacter facere videor, Praesul Reverendissime, cum TE gravissimis curis distentum Litteris meis interpello; nulla tamen excusatione apud TE mihi utendum esse existimo. TUA enim singularis humanitas, qua omnes bonarum Litterarum Cultores pro TUA in eos voluntate amplecteris, & qua me anno superiore in Regia Urbe praesentem excepisti, TUUMque insigne Rei Litterariae promovenda Studium, nullum excusationi locum relinquund.

Mitto TIBI Reverendissime Praesul, desideratum a me Indicem duorum Codicum MSStorum Jani Pannonii; quorum unum in Bibliotheca Laurentiana Medicea Plut. XXXIV sub n° XLIX, alterum autem in Ambrosiana Mediolanensi, adservari me docuit Cl. Abrahamas Gronovius. Quodsi variantes ex his Lectiones (quarum spem quoque mihi feceras cestate pferita) Opera boni alicujus Viri, TE curante, nactus fuero, propediem datam fidem liberabo, sanumque nostrum emendatistimum typis excudi curabo. TIBI autem, Reverendissime Praesul, immortales agam Gratias pro tantis in me, Pannoniumque Poetam, meritis. Meritis. Amplam quidem jam habeo segetem variantium Lectio unum ex impressis fere omnibus & nonnullis manu exaratis Codicibus; vellem nihilominus hos duos Codices Italicos etiam in consilium mittere, ne quid Poetae populari elegantis, simo deesset; cui ego horas vacuas summa cum voluptate in pendo. Beabis me, Reverendissime Praesul, si de Prosapia, loco & tempore nativitatis, miserabilique fato Jani Pannonii, certi quidpiam me docueris. Occurrent TIBI, in concinnanda s serie & Historia Episcoporum Quinque-Ecclesiensium occupatissimo, Anecdota plurima, quae me fugiunt, & quae in scriptoribus Re Rer. Hung. desiderantur. Sunt qui Janum nostrum Zagrabiae tumulo conditum esse volunt; az ego addubito: Bonfinius enim D. IV.L. III. 36-45. Corpus Jani Episcopi in Sacellum Quinque-Ecclesiense clam Zagrabia relatum, illudque tandem sepulturae honore honestatum scribit. Praeterea: incidi in Monimentum quoddam sepulcrale, quod in Ecclesia Cathedrali Alba-Carolinensi marmori nigro A° MDVII insculptum legitur:

Tres fuimus clari Cognato sanguine Vates

Pannonicam Dravas qua rigat altus Humum.

Unus erat Janus proprias qui primus ad oras

Duxit laurigeras ex Helicone Deas.

Alter erat Petrus, genitus de stirpe Garázda

Qui tulit Aoniae Plectra sonora Lyrae.

Ultimus Hos ego sum Cognata e Gente secutus

Tertia doctarum gloria Pieridum.

Strigonia Petrus requiescit mn Arce, Joannem

Ipsa suum Sedes Pontificalis habet.

 

Hinc conjectare licet: Janum ex Illustri Garázdarum Familia ortum duxisse: et Quinque- Ecclesiis tumulo inclusum requiescere. Matre autem Barbara, Joan. Vitézii Archiep. Strigoniensis sorore se genitum testatur noster (...) de morte Barbara Matris scripto. Operae pretium itaque fore existimo ut sequens Epitaphium.

 

Hic situs est Janus patrium qui primus ad Istrum

Duxit Laurigeras ex Helicone Deas.

Hunc saltem titulum livor permitte sepulto.

Invidiae non est in Monumenta locus.

 

Quod Janus ipse tumulo suo inscribendum jussit, in Sacello Quinque-Ecclensi diligenti cura perquiratur.

Quod si autem, Excellentissime Praesul, his plura etiam ac certiora me docebis, Magnus certe mihi eris Apollo, faciesque mihi rem multis demerendam gratitudinis Officiis. Vale, Vir, & Praesul, Virtutibus & Doctrina Eminentissime; meque TUI NOMINIS Studiosissimum favoribus TUIS porro etiam benigne complectere. Dabam Sardiae in Transylvania XV Cal. April. MDCCLXIV.

Latin
2023-08-18 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820