LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Excellencissime Illustrissime, ac Reverendissime Domime Domine Praesul Patrone mihi plurimum Colende! Cum Philosophiae biennium prope emensurus sim, cumque coram Excellentiae Suae cum demissione indicaverim, me a Supremo Numme ad Statum Ecclesiasticum vocari, ut majorem Dei gloriam cum salute animae propriae, aliarumque tanto efficacius promoveam, eapropter non alibis (confisus in singulari Excellentiae Suae benignita te erga miseros, liberalitate in omnes, amore in sapientiae studiosos; zelo indefesso in gloria Dei promovenda) votis meis portumo opratissimum petendum, necessitatibus meis subsidium promptissimum esse futurum existimavi, quam si humillimis apud Excellentiam Sua precibus tanquam clientum infimus (modo liceat hoc nomine uti, venia Excellenciæ Suae) instarem, ur Gratia, et Benignitate Suae Excellentiae statum ferventibus votis exoptatum consequi, possim, si virtute, et litteris me dignum co praestitero; quod quantum adnisus sim praestare, testimonialis admodum Reverendi Patris Professoris mei syngrapha huic supplici epistola inclusa exhibebit, atque ut clarius testimonium conatus mei in literis adhibiti ostendam, humillimi supplica Excellentiae Suae, si pro innata sua in Rempublicam literariam beneficentia in me egentem opis dignaretur esse munificus, ut placita universae. Philosophiae sub munifica Excellentiae Suae protectione mihi tueri liceret. Pro his pentis meis, etsi nulla merita mea praeter supplices preces perorent, in id tamen toto pectore icumbam, ut obtento statu meo aeternum memori animo indignis precibus meis pro longava Suae Excellentiae incolumitate Deum ex orem, dignumque me Statu, ac non vulgari Suae Excellentiae beneficentia praestem. His me demissisime Benignitati, Liberalitati, et Munificentia Excellentiae Suae commendans. persevero Excellenciae Suae Mikulits Antal Jaurini 9 Aprilis |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820