LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
1710-1777 |
Excellentissime Illustrissime ac Reverendissime Domine Domine ac Praelate mihi gratiosissime benignissime!
Hactenus omnis vita mea isthic exacta in accipiendis dumtaxat Excellentiae Vestrae Pratiis versabatur. Tempus erat, ut quem ex sis, ceu totidem pretiosis talentis fructum retulerim, obs me deposceretur. Quod quidem tertio abhinc die concigit; sed ea plane ratione, ut hoc Judicium singularis quaedam Muneris praeclarissimi species mihi esse videretur. Gesta enim res est palam, ubi si eventus prosper succederet, ingloria esse non posset, in nobilissimo consessu, concinentibus buccinis, missilibus, qualia nunquam antea, in eos, qui convenerant, Sparsis, In Triumpho me esse putatam, non in praelio. Quemadmodum autem Universa ab Excellenciae Vestrae Magnificentia profecta sunt, ita ad quem alium siniseri successus pertineret tristitia? Si in tanto apparatu tantae operae nullum ommino pretium adferrem, sed confluentibus undique viris doctis ceu ad parturientis Montis spectaculum ignorantia mea risum moveret. Nollem sic evemisse, pronunciare tamen non audeo. Perferetur ad Excellentiam vestram certioribus nunciis dum superiores mei perscripserint. Illud praeterire non possum: signa et arma Gentilitia, quae in adversa conclusionibus meis pagina de picta erant, me ita interpretatum fuisse, quasi supplici petititioni meae sacisfactum fuisset, etiam plemissime; cum Assertiones meae non mode Illustrissimum Nomen, sed Eum etiam, cujus hoc Nomen est (jam ob hoc clarissimae) in Imagine circumferant. pro quantis Gratiis, quae videlicet quum ex re ipsa, tum originis dignitate altissime excrescunt, quid referam, non invenio. Id nihilominus quod possum facio: me totum de voveo.
Excellentiae Vestrae
Pécs, 1764. dec. 9. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820